作者不詳—

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De duplici martyrio

Caput XL 第XL章

Anonymous · De duplici martyrio · PL 4, 904B · 11 sectiones

De duplici martyrio 40.1

1

Venio nunc ad illa mala quae vel ipsam naturam hominis comitantur, vel fortuito videntur inferri. Haec quoque pius animus, et ad pugnandum instructus, sibi vertet in materiam coronae. Exemplo faciam, quod dico, clarius.

PL 4, 904B

さて私は、人間の本性そのものに付き従う、あるいは偶然によってもたらされると見える、あの災いに話を移そう。敬虔な心、戦いのために備えられた心は、これらの災いをも自らのために冠の材料へと転じるであろう。私が言うことを、実例によってより明らかにしよう。

De duplici martyrio 40.2

2

Excutitur aliquis facultatibus suis, sive bello, sive naufragio, sive rapina. Ne protinus hic cogitet laqueum, aut rationem malis artibus sarciendi quod periit; sed ita secum loquatur: « Dominus est qui tentat me an diligam ipsum ex toto corde.

PL 4, 904B

ある人が、戦争によってであれ、難破によってであれ、強奪によってであれ、おのれの財産を奪われたとしよう。そのとき直ちに首吊り縄のことを考えたり、失ったものを悪しき手段によって取り戻す算段を考えたりしてはならない。むしろこう自らに語りかけるがよい。「私が主を全き心から愛しているかどうかを試みておられるのは主である。」

De duplici martyrio 40.3

3

Ipse dedit, ipse abstulit, sit nomen Domini benedictum. Gratias agat quod acceperit ex Domini benignitate, agat gratias quod amiserit ad probationem fidei. Si haec dixerit eo animo quo dixit sanctus Job, cum illo mercedem accipiet.

PL 4, 904B

「主は与え、主は取り去られた。主の御名は祝されよ。」〔40.2 からの言葉がどこで終わるかは定かでない。ここまでと取った〕主の慈愛によって受け取ったことに感謝し、信仰を試すために失ったことにも感謝するがよい。もしこのことを、聖なるヨブが語ったのと同じ心構えで語るならば、その者はヨブとともに報いを受けるであろう。

De duplici martyrio 40.4

4

Dominus aestimat, non quantum quis perdat, sed quam patienter: quemadmodum non respicit quantum aliquis largiatur egentibus, sed quo animo.

PL 4, 904B

主は、人がどれほど失ったかによってではなく、どれほど忍耐強く失ったかによって評価される。それは、人が困窮者にどれほど施すかではなく、どのような心でそうするかを見られるのと同様である。

De duplici martyrio 40.5

5

Habet aliquis filium unice charum, eo te mors orbat praematura, pestilentia spoliat te charissimis, sponsa, liberis, amicis; ferto patienter, et dic: « Domino ita visum, et sic fortassis et nobis expediebat et nostris: sit nomen Domini benedictum. » Sunt et morbi qui non minus atroces habent cruciatus, quam ulla potest inferre tortorum saevitia, veluti pleuritis, ischiasis, podagra, paralysis, calculus, renum et vesicae exulceratio.

PL 4, 904C

ある人には、この上なく愛しいひとり子があるとしよう。早すぎる死がその子をお前から奪い、疫病がお前から最愛の者たち——花嫁、子ら、友人たち——を奪い去る。忍耐をもってそれに耐え、こう言うがよい。「主にはそう見えたのだ。そしてそれは、あるいは我々にも、我々の者たちにも益となることであったのだろう。主の御名は祝されよ。」また、拷問者のいかなる残虐がもたらしうるのにも劣らぬ苛烈な責め苦を伴う病もある。肋膜炎、坐骨神経痛、痛風、麻痺、結石、腎臓と膀胱の潰瘍のごときものである。

De duplici martyrio 40.6

6

Tale si quid acciderit, ne mens exasperetur ad impatientiam, ne lingua erumpat in voces blasphemas, sed cum beato David et Heli sacerdote dicat: Dominus est, faciat quod bonum est in oculis ipsius.

PL 4, 904C

そのようなことが起こったならば、心が荒立って忍耐を失うことのないよう、また舌が冒瀆の言葉を迸らせぬよう、むしろ祝されたダビデと祭司エリとともに、こう言うがよい。「主である。その御目に良しと見えることをなされよ。」

De duplici martyrio 40.7

7

Ita mala quae non inferuntur ob Christi professionem, vertemus nobis in coronam, et Christo in gloriam.

PL 4, 904C

このようにして、キリストの告白のゆえにもたらされたのではない災いを、我々は自らのためには冠へ、キリストのためには栄光へと転じるであろう。

De duplici martyrio 40.8

8

Ac fiet fortasse ut Dominus, nostra tolerantia propitiatus, aut auferat afflictiones aut mitiget; quod si non fit, tamen hac ratione faciemus ut quod animo impatienti fuisset intolerabile, fiat patientia mitius.

PL 4, 904D

そしておそらく、主は我々の忍耐によって心を和らげられ、苦しみを取り去るか、あるいは和らげてくださるであろう。もしそうならなくとも、それでも我々はこのようにして、忍耐を欠いた心には耐え難かったであろうことを、忍耐によってより軽いものとするであろう。

De duplici martyrio 40.9

9

His atque hujusmodi argumentis non desinemus nos invicem exhortari, ad illustrandam Domini gloriam, cujus titulum et insignia gerimus. Praestemus illi martyrium in suo quisque statu et ordine, non solum in adversis, verum etiam in prosperis.

PL 4, 904D

このような、またこれに類する論拠によって、我々は互いに励まし合うことをやめまい。それは、我々がその名と印を帯びる主の栄光を輝かせるためである。おのおの己の身分と階級にあって、逆境においてのみならず順境においても、主に殉教を捧げようではないか。

De duplici martyrio 40.10

10

In adversis agnoscamus amorem patris flagellantis nos ad correctionem, et gratias agamus charitati qua diligit nos, ut filios, quos abdicare non vult, sed emendatos recipere.

PL 4, 904D

逆境にあっては、我々を正すために鞭打たれる父の愛を認め、我々を子として愛し、見捨てようとはせず正された姿で迎え入れようとされるその愛に感謝しよう。

De duplici martyrio 40.11

11

In prosperis aeque gratias agamus illius bonitati, qua consolatur nos ut tentationum pondus possimus sustinere: ita fiet ut tota vita nostra nihil aliud sit quam testimonium, declarans apud credentes et incredulos sapientiam, bonitatem, misericordiam ac veritatem Dei Patris, et Filii illius Jesu, et Spiritus sancti. Amen.

PL 4, 905A

順境にあっても同じく、我々を慰め、誘惑の重荷に耐えられるようにしてくださるその慈愛に感謝しよう。そうすれば、我々の全生涯が、信じる者にも信じない者にも、父なる神と、その御子イエスと、聖なる霊との知恵と慈愛と慈しみと真理とを示す証しにほかならぬものとなるであろう。アーメン。