Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.9.1
Videamus deinde quid dicas: Si Deus saepius jubet hominem poenitere, inquis, saepius peccare permittit. Quid ais? Ergo qui saepius remedium criminis monstrat, crimen ostendit? Et medicus ille cum curat assidue vulnerari docet?
PL 13, 1069B次に、あなたが何を言うか見よう。あなたは言う、「もし神が人にしばしば悔悛するよう命じるなら、しばしば罪を犯すことを許している」と。何を言うのか。ではしばしば重罪の治療法を示す者は、重罪を示しているのか。また、あの医者は、絶えず手当てをすることによって、傷つけられることを教えているのか。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.9.2
Deus nec peccare vult hominem semel, et tamen liberat a peccato. Nec utique cum liberat, peccatum docet; sicut nec qui ab incendio liberat, incendium monstrat; nec qui naufragum eripit scopulis, in saxa compellit.
PL 13, 1069C神は、人が一度でも罪を犯すことを望まないが、それでも罪から解き放つ。そして解き放つとき、罪を教えているのではない。火事から救い出す者が火事を示しているのではなく、難破した者を岩礁から引き上げる者が、岩へ追いやっているのではないのと同じである。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.9.3
Aliud est de periculo liberari, aliud ad periculum cogi. Et fortasse paterer hoc credi, si poenitentia, deliciae putarentur; cujus labor tantus imponitur, cui carnis interitus imperatur, cui juges lacrymae, cui gemitus sempiterni.
PL 13, 1069C危険から解き放たれることと、危険へ追いやられることとは別である。もし悔悛が楽しみと思われているのなら、私はそう信じられることを許したかもしれない。だが悔悛には、それほどの労苦が課され、肉の滅びが命じられ、絶え間ない涙、尽きることのない呻きが課されている。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.9.4
Volet ergo ille sanatus iterum se secari, rursus exuri? Volet peccare iterum, et iterum poenitere, cum scriptum sit: Noli adjicere peccatum, ne quid tibi deterius contingat (Joan. V, 14) ? Et adhuc: Assidue peccanti non misereor (Eccli. XII, 3) .
PL 13, 1069Cでは、癒やされた者が、再び切り開かれ、再び焼かれることを望むだろうか。再び罪を犯し、再び悔悛することを望むだろうか。「もう罪を犯すな。さもないと、もっと悪いことがあなたに起こる」(ヨハネ5:14)と書かれているのに。さらに、「絶えず罪を犯す者を、私は憐れまない」(集会の書12:3)とも書かれている。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.9.5
Quod si, ut ais, ad peccatum cogitur, cui poenitentiae medicina monstratur; quid tandem ille facturus est, cui poenitentia ipsa praecluditur; cui desperato remedio, totum vulnus operitur; cui prorsus ex integro, vitae aditus denegatur?
PL 13, 1069Cだが、もし、あなたの言うとおり、悔悛の薬を示される者が罪へ追いやられるのなら、悔悛そのものを閉ざされた者は、結局どうなるのか。救いの手立てに絶望して、傷のすべてを覆い隠し、生命への道をまったく完全に拒まれた者は。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.9.6
In baptismo, inquies, semel morimur, sicut ait Apostolus: An nescitis quoniam quicumque baptizati estis in Christo Jesu, in morte ejus baptizati estis?
PL 13, 1069Dあなたは言うであろう、「洗礼において我々は一度だけ死ぬ」と。使徒の言うとおりである。「キリスト・イエスにおいて洗礼を受けた汝らはみな、その死において洗礼を受けたことを知らないのか」。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.9.7
Consepulti ergo estis ei per baptismum in mortem, ut sicut Christus resurrexit ex mortuis, sic et vos in novitate vitae ambuletis (Rom. VI, 3-4) . Quid mirum? Docebat Apostolus quod essemus novi; ut nemo peccaret: sequebatur tamen ut qui peccaverat, poeniteret.
PL 13, 1069D「したがって、汝らは洗礼によって、死へとキリストとともに葬られた。キリストが死者の中からよみがえったように、汝らもまた新しい命に歩むためである」(ローマ6:3-4)。何の不思議があろうか。使徒は、我々が新しくされたことを教えていた。誰も罪を犯さぬようにである。だが、罪を犯した者は悔悛する、ということが続いたのである。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.9.8
Hic integer, ille curatus viveret: innocens coronam, poenitens veniam subiret: ille praemium, iste medicinam acciperet.
PL 13, 1069D一方は無傷のまま、他方は癒やされて生きることになる。無垢な者は冠を、悔悛者は赦しを受け、前者は褒賞を、後者は薬を受けるのである。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.9.9
Denique idem Apostolus dicit: Nam si cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis justificati nunc in sanguine ejus, salvi erimus per eum ab ira (Rom. V, 9-10) . Ab ira utique, quae peccantibus debebatur.
PL 13, 1070Aさらに、同じ使徒は言う。「我々がまだ罪人であったときに、キリストが我々のために死んだのなら、今その血によって義とされた我々は、なおさら、彼によって怒りから救われるであろう」(ローマ5:9-10)。怒りから、すなわち罪を犯す者に当然向けられるはずの怒りからである。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.9.10
Quod si gentilem populum non passus est mori; multo magis redemptum non patietur exstingui. Nec abjiciet, quos magno redemit; nec enim levis illi est jactura famulorum. Non morietur quidem amplius qui resurgit, ut scriptum est (Rom. XIV, 4) .
PL 13, 1070Aもし異邦人の民が死ぬことを許さなかったのなら、贖われた者が滅ぼされることは、なおさら許さないであろう。多大な代価で贖った者を見捨てはしない。僕を失うことは、彼にとって軽くはないからである。「よみがえる者は、もはや死なない」と書かれているとおりである(ローマ14:4)〔ミーニュの引照は14:4。この文言はローマ6:9に近い〕。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.9.11
Sed ipse est advocatus apud Patrem; sed ipse interpellat pro peccatis nostris, haud despicabilis miserorum patronus, parumve idoneus deprecator.
PL 13, 1070Aだが彼自身は、父のもとにおける弁護者である。彼自身が、我々の罪のゆえに執り成す。惨めな者たちの、決して軽んじられてはならない保護者、また、力不足でもない、執り成しを乞う者である。