Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 1.4.1
Nec tamen aestues, frater: Christianus mihi nomen est, Catholicus vero cognomen. Illud me nuncupat; istud ostendit: hoc probor, inde significor.
PL 13, 1055Aしかし兄弟よ、いきり立つな。キリスト教徒は私の名であり、公同の者は私の姓である。前者は私を名指し、後者は私を示す。これによって私は認められ、そこから私は表される。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 1.4.2
Et si reddenda postremo Catholici vocabuli ratio est, et exprimenda de graeca interpretatione Romana: Catholicus, ubi unum, vel, ut doctiores putant, obedientia omnium nuncupatur, mandatorum scilicet Dei.
PL 13, 1055Aそして最後に、公同の者という語の説明を与え、ギリシア語の解釈からローマの言葉に写し取らねばならないとすれば〔ラテン語 Catholicus。ギリシア語の katholikos に由来する〕、こうである。公同の者とは、『いたるところで一つ』〔底本は ubi unum。第1書簡第IV章4節の ubique unum に合わせて読む〕を言い、あるいは、より学のある者たちの考えるように、『すべてに対する従順』、すなわち神の命令すべてへの従順を言う。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 1.4.3
Unde Apostolus: Si in omnibus obedientes estis (II Cor. II, 9) . Et iterum: Sicut enim per inobedientiam unius peccatores constituti sunt multi: sic per dicto audientiam unius, justi constituentur multi (Rom. V, 19) . Ergo qui Catholicus, idem justi obediens.
PL 13, 1055Aそれゆえ使徒は言う、「汝らがすべてにおいて従順であるなら」(二コリント2:9)。また再び、「一人の不従順によって多くの者が罪人とされたように、一人の聞き従いによって、多くの者が義とされるであろう」(ローマ5:19)。ゆえに、公同の者である者とは、同じく義なる者に従う者である。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 1.4.4
Qui obediens, idem est Christianus: ita Catholicus, Christianus est. Quare ab haeretico nomine noster populus hac appellatione dividitur, cum Catholicus nuncupatur: sed et si Catholicus ubique unum est, sicut superiores putant, id ipsum David indicat dicens: Astitit regina in veste aurata et variegata (Psal. XLIV, 10) , hoc est, una in omnibus.
PL 13, 1055B従順な者は、同じくキリスト教徒である。かくして、公同の者はキリスト教徒である。したがって、我々の民は公同の者と呼ばれるとき、この呼称によって異端の名から分けられる。しかしまた、先に述べた者たちの考えるように、もし公同の者が『いたるところで一つ』であるなら、ダビデがまさにこれを示して言う、「女王は金の、色とりどりの衣をまとって立った」(詩篇44:10)。すなわち、すべてにおいて一つである。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 1.4.5
Et in Cantico canticorum Sponsus haec loquitur: Una est columba mea, perfecta mea, una est matri suae, electa est genitrici suae (Cant., VI, 8) . Et iterum: Adducentur regi virgines post eam (Ps. XLIV, 15) .
PL 13, 1055Bまた雅歌において、花婿はこう語る、「わが鳩は一つ、わが完全な者は一つ、母にとって一つ、産んだ者に選ばれた者」(雅歌6:8)。そして再び、「彼女のあとから処女たちが王に導かれてくる」(詩篇44:15)。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 1.4.6
Et adhuc: Adolescentulae, quarum non est numerus (Cant. VI, 7) . Ergo in omnibus una, et una super omnia.
PL 13, 1055Bさらに、「数えきれぬ乙女たち」(雅歌6:7)。ゆえに、すべてにおいて一つであり、すべてを超えて一つである。