バルセロナのパキアヌスd. c. 390

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Epistolae III ad Sympronianum Novatianum

Epistola I, Caput VI 第I書簡 第VI章

Pacian of Barcelona · Epistolae III ad Sympronianum Novatianum · PL 13, 1057A · 7 sectiones

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 1.6.1

1

Sed poenitere non licuit. Nemo sine fructu imperat laborem: Dignus est enim mercenarius mercede sua (Matth. X, 10; Luc. X, 7) . Numquam Deus non poenitenti comminaretur, nisi ignosceret poenitenti. Solus hoc, inquies, Deus poterit.

PL 13, 1057A

しかし悔悛することは許されなかった〔とあなたは言うのか〕。だれも、実りなしに労苦を命じはしない。「働く者は、その報酬を受けるに値する」(マタイ10:10; ルカ10:7)。神は、悔悛する者を赦すのでなければ、悔悛しない者を脅しはしなかったであろう。「ただ神だけがこれをなしうる」とあなたは言うだろう。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 1.6.2

2

Verum est: sed et quod per sacerdotes suos facit, ipsius potestas est. Nam quid est illud quod Apostolis dicit: Quae ligaveritis in terris, ligata erunt et in coelis: Et quaecumque solveritis in terris, soluta erunt et in coelis (Matth. XVI, 19; Joan. XX, 23) ?

PL 13, 1057A

その通りである。しかし神が自らの司教たちを通して行うことも、神自身の権能である。実際、神が使徒たちに言うあの言葉は何か、「汝らが地上で縛るものは、天でも縛られ、汝らが地上で解くものは、天でも解かれる」(マタイ16:19; ヨハネ20:23)。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 1.6.3

3

Cur hoc si ligare hominibus ac solvere non licebat? An tantum hoc solis Apostolis licet? Ergo et baptizare solis licet, et Spiritum sanctum dare solis, et solis gentium peccata purgare: quia totum hoc, non aliis quam Apostolis imperatum est.

PL 13, 1057B

もし人間に縛り解くことが許されていなかったのなら、なぜこう言ったのか。それともこれは、使徒たちにだけ許されるのか。ならば洗礼を授けることも彼らにだけ許され、聖なる霊を与えることも彼らにだけ、諸国民の罪を清めることも彼らにだけ許されることになる。このすべては、使徒たち以外のだれにも命じられていないのだから。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 1.6.4

4

Quod si uno in loco, et resolutio vinculorum et sacramenti potestas datur; aut totum ad nos ex apostolorum forma et potestate deductum est; aut nec illud ex decretis relaxatum est. Ego, inquit, fundamentum posui; alius autem superaedificat (I Cor. III, 10) .

PL 13, 1057B

しかしもし、一つの箇所で、縄目を解くことと秘跡の権能とが〔ともに〕与えられているのなら、全体が使徒たちの型と権能から我々に導かれたか、さもなくば、あれ〔秘跡の権能〕さえも定めによって〔我々に〕許されたのではない、かのいずれかである〔nec illud ex decretis relaxatum est の係りは定かでない。二つの権能はともに伝わったか、ともに伝わらなかったかであり、秘跡の権能だけを認めて解く権能を否むことはできない、という論と取った〕。「私は土台を据えた、ほかの者がその上に建てる」(一コリント3:10)。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 1.6.5

5

Hoc ergo superaedificantes, quod Apostolorum doctrina fundavit. Denique et episcopi, Apostoli nominantur, sicut de Epaphrodito Paulus edisserit: Fratrem et commilitonem, inquit, meum; vestrum autem apostolum (Philip. II, 25) .

PL 13, 1057B

それゆえ我々は、使徒たちの教えが土台を据えたものの上に建て増しているのである。実際、司教たちも使徒と呼ばれる。パウロがエパフロディトについて述べるとおりである、「私の兄弟にして戦友、しかし汝らの使徒」(フィリピ2:25)。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 1.6.6

6

Si ergo et lavacri et chrismatis potestas, majorum et longe charismatum ad episcopos inde descendit; et ligandi quoque jus adfuit atque solvendi.

PL 13, 1057C

それゆえ、洗いと塗油の権能、より大きな賜物の権能が〔底本は majorum et longe charismatum。語形がやや崩れているらしく、「より大きな、はるかに〔大きな〕賜物」と解した〕、そこから司教たちに伝わったのなら、縛り解く権利もまた共にあった。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 1.6.7

7

Quod etsi nos ob nostra peccata temerarie vindicamus; Deus tamen illud, ut sanctis et Apostolorum cathedram tenentibus, non negabit; qui episcopis, etiam Unici sui nomen indulsit.

PL 13, 1057C

たとえ我々が自分の罪のゆえに、これを軽々しく主張しているのだとしても、神は、聖なる者たち、使徒たちの座を保つ者たちには、これを拒まないであろう。神は、司教たちにさえ、自らの独り子の名を与えたのだから。