Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.18.1
Attamen, ut ais, Apostolus condemnavit errantem. Nam ad Corinthios prima ita dicit: Ipse ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, jam judicavi eum qui tale facinus admisit: in nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis omnibus in virtute Dei, tradere ejusmodi satanae, in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini (I Cor. V, 3-5) .
PL 13, 1075Cしかしあなたの言うには、使徒は過ちを犯した者を断罪した。コリントの信徒への手紙一でこう言っているからである。「私自身は、身体では離れているが霊では居合わせ、このような凶行を犯した者について、すでに裁いた。我々の主イエス・キリストの名によって、汝らすべてが神の力のうちに集められて、そのような者を、肉の滅びのためにサタンに引き渡すことを。主の日に霊が救われるためである」(一コリント5:3-5)。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.18.2
Nota, frater, primum, quod non damnat eos cum quibus iste communicat: solus ipse qui tale facinus admiserat, satanae traditur, solus excluditur, salva pace sanctorum. Vos, omnes ecclesias pro uno peccatore damnatis?
PL 13, 1075C兄弟よ、まず注意せよ。使徒は、この者と交わりを持つ者たちを断罪していない。そのような凶行を犯した当人だけがサタンに引き渡され、当人だけが締め出されるのであって、聖徒たちの平和は損なわれない。諸君は、一人の罪人のゆえにすべての教会を断罪するのか。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.18.3
Deinde vides, quod hic ipse peccator incestus, non morti traditur, sed satanae, ad emendandum, ad colaphizandum, ad poenitendum.
PL 13, 1075D次に見てほしい。この近親相姦の罪人自身は、死に引き渡されるのではなく、サタンに引き渡される。それは矯正のため、打ちすえられるため、悔悛するためである。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.18.4
Denique ait, Ad interitum carnis, non tamen animae, non etiam spiritus: sed ad solius carnis interitum, tentationes scilicet, carnis angustias, detrimenta membrorum, sicut alibi de intemperantibus dicit: Tribulationem autem carnis patientur ejusmodi (I Cor. VII, 28).
PL 13, 1075Dさらに使徒は「肉の滅びのために」と言うのであって、魂の滅びでも、霊の滅びでもない。ただ肉の滅びのため、すなわち試練、肉の苦しみ、肢体の損傷のためである。別のところで、節制のない者たちについても「このような者たちは肉に苦難を受けるであろう」と言っている(一コリント7:28)。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.18.5
Vis hoc scire? in secunda Corinthiorum, hunc ipsum impium idem Paulus absolvit. Nam de ipso ait: Sufficit illi qui ejusmodi est, objurgatio ea quae fit a pluribus; ut e contrario magis donetis et consolemini, ne forte majore tristitia absorbeatur, qui ejusmodi est: Propter quod obsecro vos, ut constituatis in eum charitatem (II Cor. II, 6-8) .
PL 13, 1076Aこれを知りたいか。コリントの信徒への手紙二で、同じパウロがこの不敬虔な者その人を赦免している。当人について、こう言うからである。「このような者には、多くの人々によってなされたその叱責で足りる。むしろ逆に、赦し、慰めるべきである。このような者が、あまりに深い悲しみに呑み込まれることのないように。それゆえ、汝らに願う、その者に対して愛を示せ」(二コリント2:6-8)。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.18.6
Item infra: Si cui autem aliquid donastis, et ego: nam et ego quod donavi, propter vos in persona Christi, ut non possideatur a satana (Ibid. 10) . Vides Apostoli indulgentiam, proprias etiam sententias temperantem?
PL 13, 1076Aさらに後のところでこうある。「汝らが誰かに何かを赦したなら、私もまた赦す。私が赦したことも、汝らのゆえに、キリストの面前でしたのである。サタンに占有されないためである」(二コリント2:10)。使徒の寛恕が、彼自身の判決をさえ和らげているのが分かるか。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.18.7
Vides mitissimam lenitatem longe a vestro supercilio separatam? longe a Novatiani fronte dissimilem, communi vero vitae ac saluti omnium consulentem?
PL 13, 1076Aこの上なく穏やかな柔和が、諸君の尊大さからはるかに隔たっているのが分かるか。ノウァティアヌスの硬い額とはまったく似ず、万人に共通の生命と救いに心を配っているのが分かるか。