Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.5.1
Ecclesia est, integra Evangeliorum jura custodiens. Integra utique quia tota, quia plena. Ubi praemium fidelibus datur, ubi miseris lacrymae non negantur, ubi curantur aegroti, ubi nihil sibi vindicat insolens sanitas et superba justitia, ubi sollicita in omnibus charitas perseverat, omnia credens, omnia sperans, omnia sustinens (I Cor. XIII, 7) Unde illud Apostoli: Quis infirmus est, et non ego infirmor.
PL 13, 1066C教会とは、福音書の完全な権利を守るものである。完全だというのは、全体であり、満ちているからである。そこでは、信徒に報いが与えられ、哀れな者の涙が拒まれず、病む者が癒やされ、驕れる健全さも高ぶった正義も何ひとつ自分のものとして主張せず、そこでは、あらゆることに心を配る愛が、すべてを信じ、すべてを望み、すべてを耐え(一コリント13:7)、揺るがない。ここから使徒のあの言葉が出る。「誰が弱っていて、私が弱らないことがあろうか。」
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.5.2
Quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29) ? Ubi onera sua sustinet tota fraternitas communiter dolens, mutua pietate secura. Cuncti invicem sustinentes in dilectione, satis agentes servare unitatem Spiritus in conjunctione pacis (Ephes. IV, 3) .
PL 13, 1066D「誰がつまずいていて、私が燃えないことがあろうか」(二コリント11:29)。そこでは、全兄弟団が自らの重荷を担い、ともに痛み、相互の敬愛によって安らかである。すべての者が愛において互いに担い合い、平和の絆によって霊の一致を保つことに十分に努める(エフェソ4:3)。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.5.3
Hoc erit Ecclesia, Symproniane frater; hoc erit populus ex aqua et Spiritu sancto renatus in Christo.
PL 13, 1066D兄弟シンプロニアヌスよ、これこそが教会であろう。これこそが、キリストにおいて、水と聖なる霊によって新たに生まれた民であろう。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.5.4
Nescio, ais, an remitti peccatum ab episcopis possit, cum dixerit Dominus: Qui me negaverit coram hominibus, negabo eum coram Patre meo qui in coelis est (Matth. X, 33) .
PL 13, 1067Aあなたは言う、「司教たちが罪を赦すことができるのかどうか、私は知らない。主が、『人々の前で私を否む者を、私は天にある私の父の前で否む』と言ったのだから」と(マタイ10:33)。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.5.5
Cur igitur Novatianus tuus, ne falso quidem adhuc episcopatu sacerdos, longe ante quam Cornelius Romae episcopus fieret, ante quam sacerdotio illius invideret, haec suasit? Habes Cypriani testimonium; Cypriani quem nec vos umquam infamare potuistis.
PL 13, 1067Aでは、なぜあなたのノウァティアヌスは、まだ偽りの司教職によってさえ司教ではなく、コルネリウスがローマの司教となるよりはるか前、その司教職をねたむより前に、これを勧めたのか。あなたはキプリアヌスの証言を持っている。諸君でさえ、決して汚すことのできなかったあのキプリアヌスの証言を。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.5.6
Nam quodam in loco, ad Antonianum hoc modo scripsit: Additum est etiam Novatiano tunc scribente; et quod scripserat, sua voce recitante; et Moyse, tunc confessore nunc jam martyre subscribente; ut lapsis infirmis et in exitu constitutis pax daretur: quae litterae per totum mundum missae sunt, et in notitiam ecclesiis omnibus perlatae sunt.
PL 13, 1067A実際、ある箇所で、キプリアヌスはアントニアヌスにこう書き送っている。「さらに、ノウァティアヌスがそのとき書き、書いたものを自らの声で朗読し、当時は告白者で今や殉教者であるモーセスが署名して、病んで臨終にある堕落者たちに平和が与えられるよう、付け加えられた。この書簡は全世界に送られ、すべての教会の知るところとなった」〔「平和」は、悔悛者に与えられる教会の交わりへの復帰、すなわち和解を指す〕。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.5.7
Quid ais, Symproniane frater? Novatianus haec scripsit, et ut obsequium merae voluntatis adjungeret, etiam scripta recitavit. Testis est ejus dextera, testis quae scripsit, manus: testis lingua, quae legit.
PL 13, 1067B兄弟シンプロニアヌスよ、あなたは何と言うのか。ノウァティアヌスがこれを書いた。しかも、全く自発的な同意を添えるために、書いたものを朗読までした。その右手が証人であり、書いた手が証人であり、読んだ舌が証人である。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.5.8
Adhuc Cornelius, pro quo omnis haec vestra erupit invidia, episcopus non erat. Longe posterius cum plurimis coepiscopis, cum plurimis confessoribus, statimque martyribus, ut idem Cyprianus scribit, assensus est senum consilio, licere dare pacem.
PL 13, 1067B諸君のこの憎しみのことごとくがそのために噴き出したコルネリウスは、このときまだ司教ではなかった。はるか後になって、多数の同僚司教、多数の告白者、そしてほどなく殉教者となった者たちとともに、同じキプリアヌスが書くとおり、年長者たちの助言に同意して、平和を与えてよいとしたのである。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.5.9
Si poenitentiae negandus est aditus, Novatianus in crimine est, qui haec scripsit, suasit et legit. Ubi tunc impatiens rigor? ubi ferox illa censura? Si nemo vobis Cornelium praetulisset, maneret illa scribentis auctoritas.
PL 13, 1067Bもし悔悛への道が閉ざされるべきなら、これを書き、勧め、朗読したノウァティアヌスは重罪を負っている。そのときの短気な厳格さはどこにあったのか。あの猛々しい譴責はどこにあったのか。もし誰も諸君よりコルネリウスを優先しなかったならば、書いた者のあの権威は変わらず保たれたであろう。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.5.10
Nunc displicet tota sententia, nunc in nos tela jaciuntur, his ipsis subministrantibus quorum auctoritate convaluit causa telorum.
PL 13, 1067Bいま、その見解は丸ごと気に入らなくなり、いま我々に矢が放たれている。しかも、その矢を放つ論拠が力を得たのは、まさにその矢を供給している者たちの権威によってである。