バルセロナのパキアヌスd. c. 390

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Epistolae III ad Sympronianum Novatianum

Epistola III, Caput XXIII 第III書簡 第XXIII章

Pacian of Barcelona · Epistolae III ad Sympronianum Novatianum · PL 13, 1079A · 5 sectiones

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.23.1

1

Ain? Non vides Moysen pro quibus non impetraverit? Reversus ad populum, quid audit in castris? Voces ebriorum et cantus idolothyti personabant. Adhuc perseverabat in nequitia populus, adhuc in ipso crimine permanebat, ac poenitere non noverat.

PL 13, 1079A

何だと。あなたは、モーセがどのような者たちのために聞き入れられなかったのか、分からないのか。民のもとに戻ったとき、彼は陣営で何を聞いたか。酔った者たちの声と、偶像への供え物の歌が響いていた。民はなお邪悪にとどまり、なおその重罪のうちにあり、悔い改めることを知らなかった。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.23.2

2

Attamen quis tibi nostrum dixit, quod Moyses non impetraverit? Dixerat quidem illi Deus; Deliquit ante me, delebo eum de libro (Exod. XXXII, 33) .

PL 13, 1079A

それでも、モーセが聞き入れられなかったなどと、我々の誰があなたに言ったか。確かに神は彼にこう言っていた。「私の前に罪を犯した者を、私は書から消す」(出エジプト記32:33)。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.23.3

3

Dixerat tamen auctoritate judicis et Domini potestate; sed vide quam cito reflexerit sententiam, adversus populi malitiam irrogatam. Ausculta.

PL 13, 1079A

しかし神がそう言ったのは、裁き手の権威と主の権能によってであった。だが見よ、民の悪意に向けて下した宣告を、いかに速く翻したかを。聞け。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.23.4

4

Propheta statim, ibidem: Et precatus est, inquit, Moyses in conspectu Domini Dei sui; Quare, Domine, irasceris ita in populum tuum? et reliqua (Ibid. 21) . Item infra: Et propitius factus est Dominus de malignitate quam dixerat facere populo suo (Ibid. 14) .

PL 13, 1079B

預言者はすぐ同じところでこう言う。「モーセは、彼の神である主の前で祈って言った。主よ、なぜ汝は汝の民にこのように怒るのか、云々」(出エジプト記32:21)。また後のところでこうある。「主は、その民に行うと言っていた災いについて、宥められた」(出エジプト記32:14)。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.23.5

5

Vides lenitam esse iram Dei? Vides offensam esse placatam? Et pro populo non rogavit, nec quod fecerat poenitenti.

PL 13, 1079B

あなたは、神の怒りが和らいだのを見るか。不興が宥められたのを見るか。しかも〔モーセは〕民のために、民が自分のしたことを悔いている場合でなければ、願わなかった〔底本は nec quod fecerat poenitenti。ミーニュの脚注(ラティニウスの推定)に従い nisi quod fecerat poenitente と読む〕。