Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 2.5.1
Jam quale illud est quod Catholicis imputandum putas, si quando vos reges aut imperia persecuta sunt? Ergo e contrario vobis debuit imputari quoties regum et persecutionem Catholici pertulerunt: atque nostros pagani principes, persecuti sunt.
PL 13, 1060Cさらに、王たちや権力が諸君を迫害したことを、公同の者たちに帰すべきだとあなたが考えるのは、いったいどういうことか。ならば逆に、公同の者たちが王たちの不敬と迫害を〔底本は regum et persecutionem。ミーニュの脚注(ティリウス)に従い impietatem(不敬)を補う〕耐えるたびに、それが諸君に帰されるべきだったことになる。そして異教の君主たちは、我々の者たちを迫害したのである。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 2.5.2
Vos Christianorum odia pertulistis? Sed nostri magis questi sunt. Viderit qui hoc fecit, qua mente, quo spiritu; pacemne an discordia procurarit. Verum et si quidam eorum deliquerunt, inquit, numquid fidem Dei destruunt (Rom. III, 3) ?
PL 13, 1060D諸君はキリスト教徒への憎しみを耐えたのか。だが、むしろ我々の者のほうが訴えるべきであった〔底本は questi sunt(訴えた)。ミーニュの脚注(ティリウス)に従い queri debuerunt と読む〕。これをなした者が、どんな心、どんな霊で、平和のためにか不和のためにかそれを企てたのかは、その者が見るがよい。しかし「たとえ彼らのうちのある者が過ちを犯したとしても、彼らは神の信を無にするであろうか」と言われている(ローマ3:3)。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 2.5.3
Nec tamen tu querelam putes fuisse nostrorum. Sed cum per nostram fidem Christiani principes esse coepissent; ipsi principes Catholicae, hoc est suae parti faventes proprio dolore commoti sunt; nisi forte Danieli imputabitur quod a Dario vindicatus est; aut Hesteri sanctissimae feminae, cum pro ea dux regis occiditur; aut tribus pueris, quod propter eos post experimenta flammarum, profanis et incredulis rex Babylonius comminatur.
PL 13, 1061Aしかも、あなたは、それが我々の者たちの訴えであったと思ってはならない。我々の信仰によってキリスト教徒の君主たちが現れ始めたとき、君主たち自身が、公同の教会、すなわち自分たちの側に好意を寄せ、自らの痛みに動かされたのである。ダニエルがダレイオスに擁護されたことが彼に帰される、というのでもない限り。あるいは、聖なる女エステルのために王の将が殺されたことが、あるいは三人の少年のために、火の試練ののち、バビロンの王が、瀆聖の者と不信の者に脅しをかけたことが〔彼らに帰される、というのでもない限り〕。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 2.5.4
Nonne Simonem Petrus, judice astipulante, confundit? Non Helima, favente Sergio, Paulus excaecat? Vindicatus esset et Hierosolymis, si quid fidei ligatus habuisset. Nescis servire ipsas innocentibus potestates, et in bonum sanctis patribus ministrare?
PL 13, 1061Aペトロは、判事が賛同するなかで、シモンを恥じ入らせたではないか。パウロは、セルギウスが好意を寄せるなかで、エリマを盲目にしたではないか。縛られた者〔パウロ〕は、もし〔権力者たちから〕何がしかの信を得ていたなら、エルサレムでも擁護されていたであろう〔この文の主語と si quid fidei ligatus habuisset の係りは定かでない。ligatus をエルサレムで捕縛されたパウロと取った〕。あなたは、権力そのものが無垢な者に仕え、聖なる父たちのために善に仕えることを知らないのか。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 2.5.5
Sicut Apostolus dicit: Principes non sunt timori bono operi, sed malo. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex ea per Dominum: Minister enim est tibi in bonum (Rom. XIII, 3, 4) . Et tamen ego de nullo questus sum, de nemine vindicatus.
PL 13, 1061B使徒の言うとおりである。「支配者は、善い行いには恐れとならず、悪い行いに対してそうである。権力を恐れずにいたいか。善をなせ。そうすれば主を通して、それから称賛を得るであろう。それは汝にとって善のための僕だからである」(ローマ13:3, 4)。しかも私は、だれについても訴えず、だれに対しても報復を得ようとしなかった。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 2.5.6
Nec impedire mihi Novatianos puto, quorum parvitate si vellem atque defectu poteram gloriari. Ecce plebem tuam imperatori nullus accusat, et solus es. Oportet nos tamen omnes stare ante tribunal Dei (Rom. XIV, 10; II Cor. V, 19) . Quod unum scio, quererentur Novatiani, si causa eorum esset ullis grata principibus.
PL 13, 1061Bノウァティアヌス派が私を妨げているとも思わない。私が望めば、彼らの少なさと衰えを誇ることもできたのだが。見よ、あなたの民をだれも皇帝に訴えていない。しかもあなたは一人である。「しかし我々はみな、神の裁きの座の前に立たねばならない」(ローマ14:10; 二コリント5:19〔ミーニュの引照。後者はコリントの信徒への手紙二5:10にあたる〕)。私が唯一知っているのは、もし自分たちの主張がいずれかの君主に気に入られるものであったなら、ノウァティアヌス派は〔君主に〕訴え出ていたであろう、ということである。