Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 2.8.1
Miserere tui, Symproniane frater, nec te Novatianus sub hac fronte decipiat; et ideo justior putetur, quia reliquos sui comparatione despexit. Saepe fiduciam mentitur audacia; et desperatis quibusque peccatoribus, falsa bonae conscientiae imago blanditur.
PL 13, 1063A兄弟シンプロニアヌスよ、自分を憐れめ。ノウァティアヌスがこの顔つきで、あなたを欺くことのないように。他の者たちを自分と比べて軽んじたがゆえに、いっそう義しいと思われてしまうことのないように。大胆さは、しばしば確信を装う。そして、絶望した罪人たちの多くには、善き良心の偽りの像が甘く取り入る。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 2.8.2
Contra vero omnis humilitas innocentia est, etiam illa debitrix, etiam illa peccatrix, etiam illa quae animam suam cum peccatore blanditur. Dele me, inquit Moyses (Exod. XXII, 32) , de libro quem scripsisti; ne peccatores perirent.
PL 13, 1063Aこれに対して、すべての謙遜は無垢である。負債ある謙遜も、罪ある謙遜も、罪人と共に自分の魂を甘やかす謙遜でさえも。モーセは言う、「汝が書いた書から我を消せ」(出エジプト記22:32〔ミーニュの引照。この句は出エジプト記32:32にあたる〕)。罪人たちが滅びないために。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 2.8.3
Optaveram, inquit Apostolus, anathema esse ipse ego in Christo pro fratribus meis, cognatis secundum carnem (Rom. IX, 3) . Utique ambo pro peccatoribus deprecantur; et propter hoc, Deum nec Moyses nec Paulus offendit. Novatianus his melior?
PL 13, 1063B使徒は言う、「私自身が、兄弟たちのため、肉による私の親族のために、キリストにあって呪われた者となることを願っていた」(ローマ9:3)。当然ながら、二人とも罪人のために執り成しを乞うている。そのゆえに、モーセもパウロも神を怒らせなかった。ノウァティアヌスはこの二人より優れているのか。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 2.8.4
Emendator Prophetarum? doctor Apostolorum? Jam cum Christo videtur ut idem Moyses? Jam ut Paulus in tertium coelum sublimis evehitur? Jam neglectis omnibus solus auditur? Haec ad litteras tuas respondisse suffecerit.
PL 13, 1063B預言者たちの訂正者なのか。使徒たちの教師なのか。もはやあのモーセと同じく、キリストと共に姿を見せるというのか。もはやパウロのように、第三の天にまで高く運び上げられるのか。もはや万人を顧みず、ただ一人だけが聞き入れられるのか。あなたの書簡に対しては、これだけ答えれば足りるであろう。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 2.8.5
Sed quia de poenitentia non agenda, vel ante baptismum agenda latius disputasti; multisque capitulis exemplorum, tractatus ipsius paginam refersisti, respondebo ad singula ex abundanti: quae fides verior habeat, non tacebo.
PL 13, 1063Bしかし、悔悛を行うべきでないこと、あるいは洗礼の前に行うべきことについて、あなたはより広く論じ、多くの項目の例証で論考の頁を満たしたので、一つ一つに、余分な補いとして答えよう。より真実な信仰が何を保っているかを、私は黙っていない。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 2.8.6
Tu, ut auditui nostro largiter imperare dignatus es, benignam rursus vicem praebeto tractatui. Praestabit fortasse Dominus, ut qui nos tibi patienter obtulimus, fructum aliquem de tua etiam patientia reportemus.
PL 13, 1063Cあなたは、我々の聞くことに惜しみなく命ずることをいとわなかったのだから、今度は論考に好意ある返礼を与えよ。主はおそらく、我々があなたに辛抱して身を差し出したのだから、あなたの辛抱からも何らかの実りを持ち帰らせるであろう。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 2.8.7
Dominus te in aeternum custodire et protegere dignetur, et Christianum atque Catholicum vivere faciat, et concordare nobiscum. Amen.
PL 13, 1063C主があなたを永遠に守り、保護するように。また、あなたをキリスト教徒にして公同の者として生きさせ、我々と心を一つにさせるように。アーメン。