バルセロナのパキアヌスd. c. 390

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Epistolae III ad Sympronianum Novatianum

Epistola III, Caput XXV 第III書簡 第XXV章

Pacian of Barcelona · Epistolae III ad Sympronianum Novatianum · PL 13, 1079D · 8 sectiones

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.25.1

1

Vides ergo Ecclesiam esse reginam in veste aurata et variegata (Psal. XLIV, 10) ; multorum utique corporum, multorumque populorum varietate compositam. Non est coloris unius ista pictura, nec in uno habitu emicat tanta diversitas.

PL 13, 1079D

こうして、教会が「金糸で縫われた、色とりどりの衣」をまとった后であることが分かる(詩篇44:10)。それはもちろん、多くの身体と多くの民の多様さから成っている。この絵は一つの色ではなく、これほどの多様さは一つの装いのうちに輝き出るのでもない。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.25.2

2

Pars illa indumenti tegit, ista componit. Nonnulla pectori adhaeret, aliqua ultimo sinu trahitur, et inter vestigia ipsa sordescit. Quaedam, purpurae martyrum comparatur; aliqua, serico virginali; nonnulla, sinu plicante, subsuitur, aut acu inserente reparatur.

PL 13, 1079D

衣のある部分は覆い、ある部分は整える。胸に付くものもあれば、裾の端で引きずられ、足跡のただ中で汚れるものもある。ある部分は殉教者の紫に、ある部分は童貞の絹にたとえられる。ある部分は襞を寄せて縫い付けられ、あるいは針を通して繕われる。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.25.3

3

Alius enim sic, alius autem sic (I Cor. VII, 7) ; et tamen una, in omnibus, regina componitur.

PL 13, 1080A

「ある人はこのように、ある人はあのように」(一コリント7:7)。それでも、すべてのうちに一人の后が形づくられる。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.25.4

4

Ergo eadem fecunda vitis et locuples, plures habens ramos, multo palmitum crine distentior; nihil ne ex istis hiberno frigore laboravit? nihil asperas grandines pertulit? nihil torridas incusavit aestates?

PL 13, 1080A

それゆえ同じ教会は、実り豊かで富んだ葡萄の木であり、多くの枝をもち、若枝の多くの髪で膨らんでいる。その枝のどれ一つ、冬の寒さに苦しまなかったか。荒々しい雹に耐えなかったか。灼ける夏を責めなかったか。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.25.5

5

Asperior est haec gemma palmitibus, ista fortior, illa sincerior; haec se diffundit in fructus, haec in solas exuberat frondes. Vitis tamen ubique formosa. Mater haec adolescentularum, quarum non est numerus (Cant. VI, 7) .

PL 13, 1080A

この芽は若枝よりも荒々しく、あの芽はより強く、別の芽はより純粋である。ある芽は実となって広がり、ある芽は葉ばかりを茂らせる。それでも葡萄の木はどこにあっても美しい。これは乙女たちの母であり、その数は数えきれない(雅歌6:7)。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.25.6

6

Calculare denique si potes catholicos greges, et duc in digitos nostrae plebis examina. Nec illa modo quae toto orbe diffusa sunt cunctis plena regionibus; sed haec, frater Symproniane, quae tecum in proximis finibus et vicina urbe consistunt.

PL 13, 1080A

さて、できるなら公同の群れを数えてみよ。我々の民の群れを指折り数えてみよ。全世界に広がり、あらゆる地方に満ちているあの群れだけではない。兄弟シンプロニアヌスよ、あなたとともに近隣の地域と隣の町にいるこれらの群れをも。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.25.7

7

Contemplare, quot nostros unus aspicias, quot meorum populis solus occurras. Nonne ut stillicidia, fontibus magnis? nonne, ut ab oceano quaedam gutta, sorberis? Dic, dic an istae adolescentulae ex vestra plebe generentur, an tu solus has parias.

PL 13, 1080B

よく見よ。あなた一人が、我々の仲間をどれほど目にしていることか。私の民のうち、どれほどの人々にあなたは一人で出会うことか。大きな泉に対する滴のようではないか。大洋に対する一滴のように、飲み込まれるのではないか。言え、言え。これらの乙女たちは諸君の民から生まれるのか、それともあなた一人がこれらを産むのか。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.25.8

8

Nostra est, inquam, ista regina electa matri suae atque perfecta (Ibid., 8) . Nihil quippe electum, nisi melius et majus ex alio; nihil perfectum potest esse, nisi plenum.

PL 13, 1080B

この選ばれた后は、我々のものである、と私は言う。その母に選ばれた、完全な者である(雅歌6:8)。実際、他のものよりも善く大きいのでなければ、選ばれたとは言えず、満ちているのでなければ、完全でありえない。