Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.22.1
Qui baptizatur a mortuo, nihil proficit (Eccli. XXXIV, 30) ; utique qui haeretico fonte dilutus, sic et qui peccatoris oleo ungitur, id est, qui spiritu satiatur immundo. Ergo et filii sanguinum vos eritis. Non enim pacem fratrum, sed sanguinem concupiscitis.
PL 13, 1078B「死者によって洗礼を受ける者は、何の益も得ない」(集会の書34:30)。それはすなわち、異端の泉で洗われた者のことであり、同じく罪人の油を塗られる者、つまり汚れた霊で満たされる者のことである。それゆえ、諸君もまた「血の子ら」となるであろう。諸君が望むのは兄弟たちの平和ではなく、血だからである。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.22.2
Fides falsa, est vestra credulitas. Adultera mulier, haeretica congregatio est: Catholica enim, ab initio, de viri sui thoro et thalamo non recessit, nec alienos amatores aut extraneos concupivit.
PL 13, 1078B諸君の軽信は偽りの信仰である。姦婦とは異端の集会のことである。公同の教会は初めから、その夫の寝床と寝室から離れず、他人の愛人や見知らぬ者を求めることもなかった。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.22.3
Vos exsulem formam novo colore pinxistis; vos thorum vestrum a conjugio separastis antiquo; vos a matris unicubae corpore recessitis, novo placendi genere, novis corruptelarum illecebris expoliti.
PL 13, 1078C諸君は、流浪の姿を新しい色で彩った。諸君は、自分たちの寝床を古い婚姻から切り離した。諸君は、ただ一人の夫とのみ床を共にする母〔原語は unicuba。一人の夫に貞節を守る妻をいう〕の身体から離れ、新しい媚びの型、新しい堕落の誘惑で身を飾り立てた。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.22.4
Nam quod Cyprianum beatissimum mihi pro contrario teste proponis, quia in Epistola quae de Lapsis est, Moysen et Danielem et Job orasse pro peccatoribus dicat, nec impetrasse, dicente Domino: Et si tres in medio eorum fuerint Noe, Job et Daniel, non liberabunt filios neque filias, sed ipsi soli salvi erunt (Ezech. XIV, 20) .
PL 13, 1078Cさて、あなたは最も祝福されたキプリアヌスを私に対する反対の証人として持ち出すが、それは、彼が『堕落者について』の書簡で、モーセ〔ミーニュの脚注は、エゼキエルの本文と『堕落者について』に照らして Moysen は Noe(ノア)と読むべきで、パキアヌスの記憶違いか写字生の誤りとする〕とダニエルとヨブが罪人たちのために祈ったが聞き入れられなかったと述べているからである。主が言うとおり、「たとえその中にノア、ヨブ、ダニエルの三人がいたとしても、彼らは息子たちも娘たちも救わず、彼ら自身だけが救われるであろう」(エゼキエル14:20)。〔底本ではここで文が主文を欠いたまま終わる〕
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.22.5
Utinam, utinam Cypriano teste nitaris, utinam tam salubribus sententiis acquiescas. Ille enim, cum lapsos ad poenitentiam cogeret qui poenitere nolebant, dicentes a confessoribus sive martyribus accepisse se pacem, docuit et ostendit, quod nec patriarchae illi pro non poenitentibus impetrarent.
PL 13, 1078Cどうか、どうか、あなたがキプリアヌスを証人として頼みとし、かくも健全な判断に従ってくれればよいのだが。彼は、悔悛しようとせず、告白者あるいは殉教者から平和〔和解〕を受けたと言い張る堕落した者たちを悔悛へと強いたとき、あの族長たちでさえ悔悛しない者たちのためには聞き入れられないことを教え、示したのである。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.22.6
Etenim quis liberare possit invitum? quis pro superbis humiliari? quis pro non poenitentibus impetrare? Quod utique cum diceret, ad poenitentiae cogebat remedia.
PL 13, 1078D実際、その意志のない者を誰が解放できようか。高ぶる者のために誰がへりくだれようか。悔悛しない者のために誰が聞き入れられようか。彼はこう言いつつ、悔悛という薬へと促していたのである。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.22.7
Nec contra se locutus est aliquid vir illius gravitatis et meriti, sed fundendas a peccatoribus preces docuit, et exomologesim diligendam.
PL 13, 1078Dあれほどの重みと功績をもつ人が、自分に反することを何か語ったのではない。罪人たちが祈りを注ぐべきこと、エクソモロゲーシスを愛すべきことを教えたのである。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.22.8
Ipsa tamen Cypriani exempla te permovent, quibus et Moysen et caeteros sanctos non impetrasse commemorat, qui pro peccatoribus postulabant.
PL 13, 1079Aそれでもあなたは、キプリアヌスのまさにその例に動かされている。そこで彼は、罪人たちのために願ったモーセやほかの聖徒たちが聞き入れられなかったことを記している。