バルセロナのパキアヌスd. c. 390

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Epistolae III ad Sympronianum Novatianum

Epistola III, Caput XXI 第III書簡 第XXI章

Pacian of Barcelona · Epistolae III ad Sympronianum Novatianum · PL 13, 1077B · 11 sectiones

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.21.1

1

Quid vobis prodest superba et aspera fronte durari, altis regere cervicibus, vultus torquere a miseris, auditus oculosque praecludere? Numquam (vos oro) cecidistis? Nulla in vestris mentibus macula est? Nulla in oculis (oro) festuca?

PL 13, 1077B

諸君に何の益があるのか。高ぶった険しい顔つきをこわばらせ、高い首で人々を治め、惨めな者から顔をそむけ、耳と目を閉ざすことが。諸君は(頼むから言え)一度も倒れたことがないのか。諸君の心にいかなる汚れもないのか。諸君の目に(頼むから言え)いかなるちりもないのか。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.21.2

2

Quis gloriabitur castum se habere cor, aut mundum se esse a peccatis (Prov. XX, 9, sec. LXX) ? Credo; vos justi, benevoli, temperantes, quibus membra omnia sana sunt, quibus omne corpus intactum, quibus medicus necessarius non est, nec medicina languorum.

PL 13, 1077C

「誰が、自分の心は清いと、あるいは罪から潔白であると誇るだろうか」(箴言20:9、七十人訳による)。なるほど信じよう。諸君は義しく、善意があり、節度があり、手足はすべて健やかで、全身に傷がなく、医者も病の薬も必要ないのだ。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.21.3

3

Intrate jam coelum; paradisi aditus, romphaea cedente, penetrate; tot nostrorum populis, Deum unicum confitentibus, dona vestra praecludite.

PL 13, 1077C

それならばいま、天に入れ。剣(ロムファイア)が退くのに乗じて楽園の入口へ踏み込め。唯一の神を告白する我々の多くの民に、諸君の賜物を閉ざせ。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.21.4

4

Quae si se longe aliter habent quam implacabilis immanitas rigor rerum, et immanitas vestra mentitur; jam intelligitis Novatiani, Deum posse misereri; jam miseris fratribus de praeterito confitentibus, vel seram patere medicinam; jam vulneratum illum a Levita et sacerdote praeteritum, per Christum posse curari: jam Ecclesiae preces humilibus non negandas; jam manus sacerdotum miserandis fratribus exhibendas.

PL 13, 1077C

もしこれらのことが、容赦のない苛酷さ、諸君の厳しさ、すなわち諸君の苛酷さが偽って言うところ〔底本は implacabilis immanitas rigor rerum, et immanitas vestra。ミーニュの脚注によれば、ラティニウスは rerum を削り、注者は vestrum(諸君の)と読む可能性を示す。続く immanitas はティリウスの補い。vestrum と読んで訳した〕とは、まったく異なる有様であるならば、ノウァティアヌス派よ、諸君はもう悟るはずである。神は憐れむことができ、過去の罪を告白する惨めな兄弟たちには、遅くなっても薬が開かれており、レビ人と祭司に素通りされたあの傷ついた人もキリストによって癒されうるのであり、教会の祈りはへりくだる者に拒まれてはならず、司教たちの手は憐れむべき兄弟たちに差し伸べられねばならない。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.21.5

5

Nos autem intelligimus, ut exprobras, Ecclesiam Dei, columbam non felle amaram, non unguium laceratione violentam, parvulis quoque plumis exiguisque.

PL 13, 1077D

しかし我々は、あなたが皮肉に責めるとおり、神の教会を、胆汁によって苦くならず、爪で引き裂いて暴力を振るうこともなく、小さく細い羽をもつ鳩として理解している。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.21.6

6

Scimus etiam puteum aquae vivae fontemque signatum, nulla haeretici gurgitis labe sordere, hortumque conclusum plenum oleribus magnis pariter et parvulis, vilibus atque pretiosis.

PL 13, 1077D

また、生ける水の井戸、封じられた泉は、異端の淵のいかなる汚れにも汚されず、閉ざされた園は、大きな野菜も小さな野菜も、安物も高価なものも満ちていることを、我々は知っている。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.21.7

7

Octo quoque animas ex arca, sed inter quas et Cham fuerit: et millia illa volucrum atque ferarum bina atque septena, munda pariter et immunda: fontes vero siccos, et nebulas turbinibus excitatas, haereticorum sterilitatem et insanarum vocum impetus arbitramur.

PL 13, 1078A

また、箱舟から出た八つの魂は、そのうちにハムもいたものの、また二つずつ七つずつの無数の鳥と獣は、清いものも汚れたものも、〔教会の姿〕であると我々は考える。他方、涸れた泉と、つむじ風にあおられた霧を、異端者の不毛さと狂った声の激しさであると考える。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.21.8

8

Nec promittimus libertatem, cum ipsi servi simus poenae; sed crimina nostra confessi, reliquos etiam ut fateantur hortamur, credantque in eum qui justificat impium ex fide (Rom. III, 26) , qui reflectit sententiam, adversus malitiam irrogatam (Joel. II, 13, sec. LXX) .

PL 13, 1078A

我々は自由を約束しない。我々自身が罰の奴隷だからである。むしろ、我々の重罪を告白して、ほかの者にも告白するよう勧め、信仰によって不敬な者を義とする者(ローマ3:26)、下した災いの宣告を翻す者〔adversus malitiam irrogatam は「科された災いに対して」とも読める〕(ヨエル2:13、七十人訳による)を信じるよう勧めるのである。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.21.9

9

Attendimus quoque a falsis prophetis et lupis rapacibus, cum cavemus a vobis (Matth. VII, 15) . Jannem vero et Mambrem sic restitisse Moysi, sicut vos catholicis, arbitramur.

PL 13, 1078A

我々はまた、諸君を警戒するとき、偽預言者と貪欲な狼に気をつけている(マタイ7:15)。ヤンネとヤンブレがモーセに逆らったのは、諸君が公同の者たちに逆らうのと同じであると我々は考える。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.21.10

10

Inde sic ponit Apostolus: Quia sicut Jannes et Mambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati: homines mente corrupti et a Deo reprobi; sed ultra non proficient: insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut illorum fuit (II Tim. III, 8, 9) .

PL 13, 1078B

そこで使徒はこう述べる。「ヤンネとヤンブレがモーセに逆らったように、この者たちも真理に逆らう。心の腐った者、神に退けられた者である。しかし彼らはこれ以上進まない。彼らの愚かさは、あの者たちのそれと同じく、すべての人に明らかになるからである」(二テモテ3:8, 9)。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.21.11

11

Quod in vos dictum esse manifestum est, qui neque proficere amplius, neque insipientiam vestram celare potuistis.

PL 13, 1078B

これが諸君について言われたことは明らかである。諸君はこれ以上進むことも、自らの愚かさを隠すこともできなかったのだから。