Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.26.1
Jam et illud attendite, an haec potissimum aedificata sit: In fundamentis prophetarum et apostolorum ex ipso angulari lapide Jesu Christo (Ephes. II, 20).
PL 13, 1080Bさらに次の点にも注意せよ。この教会こそ、とりわけ「預言者たちと使徒たちの土台の上に、隅の親石そのものであるイエス・キリストによって」建てられたものではないか(エフェソ2:20)。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.26.2
Si ante te coepit, si ante te credidit, si a fundamentis prioribus non recessit, si non illa migravit, si non a reliquo corpore separata suos sibi magistros et propria instrumenta constituit, si quid insolitum argumentata est, si quid novi juris invenit, si corpori suo repudium pacis indixit: plane tunc a Christo recessisse videatur, tunc extra prophetas et apostolos constitisse.
PL 13, 1080Cもし教会があなたより先に始まり、あなたより先に信じ、先の土台から離れず、他所へ移らず、残りの身体から切り離されて自分のための師や独自の文書を立てることもなかったとして、それでもなお、何か異例のことを論じ立て、何か新しい法を考案し、自らの身体に平和の離縁を宣告したのであれば〔底本では条件の前半と後半の対応が定かでなく、このように解した〕、そのときこそ、教会はキリストから離れ、預言者たちと使徒たちの外に立ったと見えるであろう。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.26.3
Haec igitur erit domus magna, locuples omnium diversitate vasorum, in qua purum refulget aurum, in qua ductile lucet argentum; verum, quae etiam lignea sicut scriptum est (II Tim. II, 20) , et fictilia vasa dignatur.
PL 13, 1080Cそれゆえこの教会は、あらゆる種類の器の多様さに富む大きな家であろう。そこでは純金が輝き、打ち延ばされた銀が光る。しかしこの家は、書かれているとおり(二テモテ2:20)、木の器や土の器をも受け入れる。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.26.4
Magna enim domus multos movet usus, opera diversa sollicitat. Non solum quaerit argentum, nec aureo tantum delectatur ornatu. Subinde plus decet magna, contemptus; et inter nobiles ambitus, exigua quoque jocunda sunt.
PL 13, 1080C大きな家は多くの用途を動かし、さまざまな仕事を促すからである。銀だけを求めるのでも、金の飾りだけを喜ぶのでもない。ときには、大きな家にはむしろ、軽んじられるものがふさわしく、高貴な〔器〕の取り巻きのなかでは、小さなものも楽しい〔底本の Subinde 以下は句の係りが定かでない。このように取った〕。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.26.5
Nullus artifex opera sua despicit, nec vilia sibi putat esse quae fecit. Et unde pro peccatoribus passum putas Christum, nisi quod perdere noluit quidquid ipse formavit?
PL 13, 1080Dどんな職人も、自分の作品を見下さず、自分が作ったものを取るに足らないと思うこともない。あなたは、キリストが罪人たちのために苦しんだのは、自らが形づくったものを何一つ失おうとしなかったからでなくて、何のゆえだと思うか。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.26.6
Unde illum putas hodieque interpellare pro miseris, nisi quod modicum, eumque et despectissimum, non repellit; neminem, ex his quos acceperit, perditurus; ligneo licet ac fictili comparentur, atque ita in domo sua omnia vasa componit?
PL 13, 1080Dあなたは、彼が今日もなお惨めな者たちのために執り成しているのは、ほかのどんな理由によると思うか。それは、小さい者を、しかも最も軽んじられた者をさえ退けず、受け入れた者のうちの誰一人をも失うことがなく、たとい木の器や土の器にたとえられようとも、そのようにして自分の家にあらゆる器を整えているからではないか。