バルセロナのパキアヌスd. c. 390

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Epistolae III ad Sympronianum Novatianum

Epistola III, Caput VIII 第III書簡 第VIII章

Pacian of Barcelona · Epistolae III ad Sympronianum Novatianum · PL 13, 1068C · 11 sectiones

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.8.1

1

Si poenitentibus remissio peccatorum dari potuit, ais, baptisma non fuit necessarium. Insulsissima comparatio! Baptismus enim, sacramentum est dominicae passionis: poenitentium venia, meritum confitentis.

PL 13, 1068C

あなたは言う、「もし悔悛者に罪の赦しが与えられ得たのなら、洗礼は必要でなかった」と。何と愚かな比較か。洗礼は主の受難の秘跡であり、悔悛者の赦しは告白する者の功績だからである。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.8.2

2

Illud omnes adipisci possunt, quia gratiae Dei donum est; id est, gratuita donatio; labor vero iste, paucorum est qui post casum resurgunt, qui post vulnera convalescunt, qui lacrymosis vocibus adjuvantur, qui carnis interitu reviviscunt.

PL 13, 1068C

前者は、すべての者が得ることができる。それは神の恩寵の賜物、すなわち無償の贈与だからである。だが、この労苦は、倒れた後に再び立ち上がる者、傷の後に回復する者、涙ながらの声に助けられる者、肉の滅びによって生き返る者という、少数の者のものである。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.8.3

3

Frustra me posuisse asseris illud exemplum quod Deus dixerit; Malo poenitentiam peccatoris quam mortem (Ezech. XXXIII, 11) . Quid si adjecissem illud Esaiae: Cum conversus ingemueris, tunc salvaberis et scies ubi fueris (Isa. XXX, 15, sec. LXX) ?

PL 13, 1068D

神が「私は罪人の死よりも悔悛を望む」(エゼキエル33:11)と言ったというこの例を、私が挙げたのは無駄だと、あなたは主張する。では、もしイザヤのこの言葉を加えたらどうか。「あなたが立ち返って嘆くとき、そのとき救われ、どこにいたかを知るであろう」(イザヤ30:15、七十人訳による)。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.8.4

4

Quid si id Apocalypsis: Memento unde cecideris, et age poenitentiam, et fac priora opera (Apoc. II, 5) ? Haec, inquies, gentibus dicta sunt ante baptismum.

PL 13, 1068D

もし黙示録のこの言葉ならどうか。「どこから落ちたかを思い起こし、悔悛を行い、初めの行いをなせ」(黙示録2:5)。あなたは言うであろう、「これは洗礼の前の諸国民に向けて言われたことだ」と。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.8.5

5

Audi Apostolum: Scimus autem, quoniam quaecumque lex dicit, iis qui in lege sunt, dicit et loquitur (Rom. III, 19) . Ergo eos qui sine lege vixerunt, poenitendi conditio non tenebit.

PL 13, 1069A

使徒の言葉を聞け。「我々は知っている、律法が何を言おうと、それは律法の中にある者たちに向けて言い、語るのだということを」(ローマ3:19)。それゆえ、律法なしに生きてきた者を、悔悛の定めは縛らないことになる。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.8.6

6

Qui et si poenituissent, libera id fide fecerant, non imposito per legem vinculo poenitendi. Ergo et vel Judaei, inquies, qui ante baptismum poenituerunt, post baptismum poenitere non possunt. Quis hoc te docuit, frater Symproniane?

PL 13, 1069A

その者たちは、たとえ悔悛したとしても、律法によって悔悛の縛りを課されたのではなく、自由な信仰によってそれを行ったのである。あなたは言うであろう、「それならば、洗礼の前に悔悛したユダヤ人でさえ、洗礼の後に悔悛することはできない」と。兄弟シンプロニアヌスよ、誰があなたにこれを教えたのか。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.8.7

7

Quis suasit, ut qui ante poenituerit, postea poenitere non debeat? Sed posterius hoc videbimus.

PL 13, 1069A

前に悔悛した者が、後で悔悛してはならないなどと、誰が説いたのか。だが、これは後で見よう。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.8.8

8

Interim, si Judaeis post baptismum praeclusa est poenitentia, quia illam ante persolverint; concede vel gentes quae poenitentiae legem ante nescierint, posterius poenitere debere. Sed et de Judaeis, nolo, fallaris.

PL 13, 1069A

さしあたり、もしユダヤ人には、悔悛を前に果たしたがゆえに、洗礼の後で悔悛が閉ざされているとするなら、悔悛の律法を以前には知らなかった諸国民は、せめて後で悔悛すべきだということを認めよ。だが、ユダヤ人についても、あなたが欺かれることを私は望まない。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.8.9

9

Illi enim propterea prius poenituerunt, quia vetus baptisma corruperant, et quasi post fidem fide prodita poenitebant.

PL 13, 1069B

彼らが先に悔悛したのは、古い洗礼を損ねたからであり、信仰の後に信仰を裏切って、悔悛していたようなものだからである。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.8.10

10

Audi Apostolum: Nolo enim ignorare vos, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt et in nube et in mari: et omnes eumdem cibum spiritalem ederunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt.

PL 13, 1069B

使徒の言葉を聞け。「兄弟たちよ、汝らが知らずにいることを私は望まない。我々の父祖たちはみな雲の下におり、みな海を通り、みなモーセにおいて、雲において、また海において洗礼を受けた。みな同じ霊の食物を食べ、みな同じ霊の飲み物を飲んだ」。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.8.11

11

Bibebant autem de spiritali petra sequente: Petra autem erat Christus (I Cor. X, 1-4) . Hoc ergo baptisma violaverant, et ideo poenitebant.

PL 13, 1069B

「彼らは、伴ってくる霊の岩から飲んだのである。その岩はキリストであった」(一コリント10:1-4)。それゆえ彼らはこの洗礼を損ね、そのゆえに悔悛したのである。