Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.10.1
Responde, frater, an famulos Dei diabolus possit opprimere, an non possit Christus absolvere? Petri poenitentiam dicis ante Domini passionem fuisse? Hoc tibi nemo proposuit.
PL 13, 1070B答えよ、兄弟よ。悪魔は神の僕たちを圧し伏せることができるが、キリストは赦免することができないというのか。ペトロの悔悛は主の受難の前にあったと、あなたは言うのか。それを、あなたに突きつけた者はいない。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.10.2
Et tamen Petrus jam baptizatus erat: huic enim dixerat Dominus: Qui lotus est semel, non necesse habet iterum lavari (Joan. XIII, 10) . Accepit tamen postea remedium Christi, sed ante poenituit; et ante sanctus est habitus, quam ad remedium perveniret.
PL 13, 1070Bしかもペトロはすでに洗礼を受けていた。主が彼にこう言っていたからである。「一度洗われた者は、再び洗われる必要がない」(ヨハネ13:10)。それでも彼は後に、キリストの治療を受けた。だが先に悔悛しており、治療に至るより前に、聖なる者と見なされていた。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.10.3
Nec poenitentia ejus in memoriam scriberetur, ni profuisset aliquid poenitenti. Flevit, inquit, amarissime (Matth. XXVI, 75) . Non vis facere fidelem, quod Petrus fecit? non vis prodesse nobis, quod Petro profuit?
PL 13, 1070B悔悛した者に何か益がなかったなら、その悔悛が記憶のうちに書き記されることもなかったであろう。「彼は、いとも苦く泣いた」(マタイ26:75)。ペトロが行ったことを、信徒に行わせたくないのか。ペトロに益したことを、我々に益させたくないのか。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.10.4
Age, Thomas meus nonne post Domini resurrectionem de resurrectione dubitavit? Nonne perfidiae reus notatur a Domino, cum illi clavorum notae, cum perfossae manus, cum lateris vulnus ostenditur, cum sic ad eum ait Dominus: Noli esse incredulus, sed fidelis (Joan. XX, 27) ?
PL 13, 1070Bさて、私のトマスは、主の復活の後に、復活を疑ったではないか。不信の罪ありと、主に咎められたではないか。釘の跡、貫かれた手、脇腹の傷が彼に示され、主がこう言ったときに。「信じない者であるな、信じる者であれ」(ヨハネ20:27)。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.10.5
Quid ergo? erubuit poenitere? nonne humiliatus est? nonne Deum et Dominum suum illico confitetur? numquid non illum exomologesis ista commendat?
PL 13, 1070Cでは、どうなのか。彼は悔悛することを恥じたか。へりくだったではないか。すぐさま、自分の神、自分の主と告白したではないか。このエクソモロゲーシスが彼を推奨しているのではないか。