Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 1.2.1
Et primum hi plurimis nituntur auctoribus: nam puto, et Graecus Blastus ipsorum est: Theodotus quoque et Praxeas, vestros aliquando docuere: ipsi illi Phryges nobiliores qui se animatos mentiuntur a Leucio, se institutos a Proculo gloriantur: Montanum et Maximillam et Priscillam secuti, quam multiplices controversias excitarunt de Paschali die, de Paracleto, de apostolis, de prophetis: multaque alia, sicut et hoc de Catholico nomine, de venia poenitentiae.
PL 13, 1053Bまず、この者たちは多数の創始者に頼っている。思うに、ギリシア人ブラストゥスも彼らの一人である。テオドトスとプラクセアスも、かつて諸君の者たちを教えた。さらに、レウキウスに霊を吹き込まれたと偽り、プロクルスに教え込まれたと誇る、あの高名なフリュギア人たちは、モンタヌスとマクシミラとプリスキラに従って、過越の日について、パラクレートス(助け主)について、使徒たちについて、預言者たちについて、いかに多くの論争を引き起こしたことか。そのほかにも多くがあり、この公同の者という名についても、悔悛の赦しについてもそうである。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 1.2.2
Quare si omnia ista discutere velimus, docili praesentia opus est: si haec sola quae scribis non satis instruerem, tamen quia quoquo modo admirantibus serviendum est, informandi tui gratia, summatim ad ea de quibus scribere dignatus es conloquimur.
PL 13, 1053Cそれゆえ、これらすべてを論じようとするなら、素直に学ぶ者が面前にいることが必要である。たとえあなたの書くこれだけについても十分に教えられないとしても、いずれにせよ、驚き怪しむ者には仕えねばならないのだから、あなたを教え導くために、あなたが書く労を取った事柄について、要点だけを語り合うことにする。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 1.2.3
Si quid scire plenius de nostro voles, oportet ut de tuo profiteare simplicius; ne obscurius consulendo, non scire nos facias, utrum interroges an lacessas.
PL 13, 1053Cもし我々の側についてより十分に知りたいと望むなら、あなたの側についてもより率直に述べるのが筋である。不明瞭に問うて、あなたが尋ねているのか挑んでいるのか、我々にわからなくさせてはならない。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 1.2.4
Interea quod ad praesentes pertinebit, ante omnia te rogatum volo, ne ob hoc ipsum auctoritatem mutueris errori; quod, sicut ais, per orbem totum nullus intus sit qui te revinceret, aut persuadere tibi posset contra quam crederes.
PL 13, 1053Cさしあたり、目下のことについては、何よりもまずあなたに願いたい。まさにこのことのゆえに、自分の誤りのために権威を借りることのないように。すなわち、あなたの言うには、全世界で〔教会の〕内に、あなたを論駁し、あなたの信じることに反してあなたを説得できる者は一人もいない、ということである。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 1.2.5
Nam et si nos imperiti, peritissimus Dei Spiritus: et si nos infideles, fidelis Deus, qui negare se non potest (II Tim., II, 13) . Tum porro, quod obnitendo, sacerdotibus Dei diu contendere non licebat.
PL 13, 1053Dたとえ我々が未熟でも、神の霊はこのうえなく熟達している。「たとえ我々が不信であっても、神は忠実であり、自らを否むことができない」(二テモテ2:13)。さらに〔だれもあなたを論駁しなかったのは〕、抗って神の司教たちと長く争うことが許されなかったからである〔quod の係りは定かでない。前節の「だれもあなたを論駁できなかった」の理由を言うと取った〕。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 1.2.6
Nos, inquit Apostolus, talem consuetudinem non habemus, nec Ecclesia Dei (I Cor., XI, 16) . Post unam correptionem (Tit., III, 10) , sicut scis ipse, contentiosus omittitur. Persuadere autem quis aliquid possit invito?
PL 13, 1053D「我々には」と使徒は言う、「そのような習慣はなく、神の教会にもない」(一コリント11:16)。一度の戒めののち(テトス3:10)、あなた自身も知るとおり、争いを好む者は捨て置かれる。しかも、望まぬ者にだれが何かを説得できようか。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 1.2.7
Tua ergo, frater, non illorum culpa est, si tibi quod erat optimum, nemo persuasit. Nam et hodie in potestate tua est ut nostra etiam scripta contemnas, si ea mavis vincere quam probare.
PL 13, 1053Dそれゆえ兄弟よ、最善のことをだれもあなたに説得しなかったとしても、責めはあなたにあり、彼らにあるのではない。今日もなお、我々の文書をも退けることは、あなたの意のままである。それらを是認するよりも打ち負かすほうを望むのなら。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 1.2.8
Caeterum et ipsi Domino et apostolis ejus plurimi restiterunt; nec persuaderi veritas cuiquam potuit, nisi ei propria religione consensit.
PL 13, 1054Aしかし主自身にも、その使徒たちにも、多くの者が逆らった。真理は、自分自身の信心がそれに同意したのでなければ、だれにも説得されえなかった。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 1.2.9
Itaque, domine, et nos non ea fiducia scripsimus, qua repugnanti aliquid persuadere possimus; sed ea fide qua volenti bonae pacis aditum non negemus; quae si animo tuo et cordi est, de Catholico nomine nullum habet esse luctamen.
PL 13, 1054Aそれゆえ、あなたよ、我々も、逆らう者に何かを説得できるという確信をもって書いたのではない。望む者に善き平和への入り口を拒むまいという信義をもって書いたのである。その平和があなたの心と思いにとって大切であるなら、公同の者という名について争いのあるはずがない。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 1.2.10
Si enim per Deum id populus noster adipiscitur; nec interrogandum est, praecedente auctoritate divina: si per hominem; quando usurpatum, detegendum. Tunc si bonum nomen est, non recipit odium: si malum, caret invidia.
PL 13, 1054Aもし我々の民がこれを神によって得ているのなら、神の権威が先立っているのだから、問いただすべきではない。もし人によって得ているのなら、いつ奪い取られたのかを暴くべきである。そのとき、もし善い名ならば憎しみを受けず、もし悪い名ならば妬みを免れる。