バルセロナのパキアヌスd. c. 390

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Epistolae III ad Sympronianum Novatianum

Epistola II, Caput IV 第II書簡 第IV章

Pacian of Barcelona · Epistolae III ad Sympronianum Novatianum · PL 13, 1059D · 13 sectiones

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 2.4.1

1

Quae castigas et agis? Quasi ad rhetorem venerimus, aut ars sit tractanda, aut de versibus Virgilii, versus enarrarem? Cum plures haereticos nominassem, addidi: Et quos fama recondit obscura.

PL 13, 1059D

あなたは何を咎め、何をしているのか。我々が修辞学者のもとに来たかのように、あるいは技術を論じるかのように、あるいは私がウェルギリウスの詩句について、その詩句を注解しているかのように。私は多くの異端者の名を挙げたのち、こう付け加えた、「そして、暗き風評が隠している者ども」と〔ウェルギリウスの詩句と同じ言い回し〕。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 2.4.2

2

Et unde tu hoc de Virgilii versu tractum putas, si Virgilium omnino non noveras? Atqui nego, non ex ordine versum posui. Dixi enim: Quos fama recondit obscura; ut loquentibus moris est, ex copia sermonis humani dicere aliquid quod ante dictum sit.

PL 13, 1059D

また、ウェルギリウスをまったく知らなかったのなら、あなたはどこから、これがウェルギリウスの詩句から引かれたと思うのか。しかし私は否定する、私は詩句を元の順序どおりには置かなかった。実際、私は「暗き風評が隠している者ども」と言ったのである。話す者の習いとして、人間の言葉の豊かな蓄えから、以前に言われたことのある何かを言ったのだ。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 2.4.3

3

Tu vero versum suo ordine sua compage repetisti. Adeo Virgilium plus amasti, ut ne fas fieri putares, si versum ejus infringeres? Et tamen ego a parvulo didiceram. Quid mirum si in ea incidi quae sciebam?

PL 13, 1060A

あなたは、詩句をその順序、その構成のまま繰り返した。かくもウェルギリウスを愛したのか、その詩句を崩せば不敬になると思うほどに。しかし私は幼少のころから学んでいた。知っていたものに行き当たったとして、何の不思議があろう。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 2.4.4

4

In te, frater, tantus est labor, ut ea nunc demum legas quae lecta quondam ab aliis erubescebas?

PL 13, 1060A

兄弟よ、あなたにはそれほどの労苦があるのか。かつて他の者に読まれていたのを恥じていたものを、今になってようやく読むとは。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 2.4.5

5

Latinis institutum, Latine loquentem tam accusare debebis, quam Graece Graecum, quam Parthice Parthum, quam Punice Poenum: Medis, Aegyptiis, Hebraeis sua lingua est secundum copiam Domini, qui eam in centum viginti ora modulatus est.

PL 13, 1060A

ラテン人に教育され、ラテン語で話す者を、あなたは非難することになる。ちょうど、ギリシア人をギリシア語で、パルティア人をパルティア語で、ポエニ人をポエニ語で話すと言って非難するようなものである。メディア人、エジプト人、ヘブライ人にもそれぞれの言葉があり、それは主の豊かさによる。主はそれを百二十の口に調えた。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 2.4.6

6

Poeticum versum episcopus dixit. Quid Paulus Apostolus? Erubescit, cum Atheniensem illum versum et dixit et comprobat? Nam in Actis Apostolorum ita ponit; Quidam etiam secundum vos dixerunt: Hujus namque genus sumus: cum igitur genus simus Dei (Act. XVII, 28, 29) .

PL 13, 1060A

司教が詩の句を言った、と。ではパウロ使徒はどうか。アテナイの詩句を語り、それを是認するとき、恥じるか。使徒言行録にこう記している。「汝らのうちのある者たちも言った、『我々は彼の族だからである』と。ゆえに、我々は神の族であるのだから」(使徒言行録17:28, 29)。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 2.4.7

7

Et rursus ad Titum dixit: Dixit quidam ex illis proprius eorum propheta, Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri (Tit. I, 12, 13) . Et addit: Testimonium hoc verum est.

PL 13, 1060B

また再びテトスに向けて彼は言った、「彼らのうちの、彼ら自身の預言者であるある者が言った、『クレタ人は常に偽り者、悪しき獣、怠惰な腹』と」(テトス1:12, 13)。さらに付け加える、「この証言は真実である」。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 2.4.8

8

Sic peccamus exemplo: nec rhetores sumus, sed quamcumque vocem, copiam Dei credimus. Latium, Aegyptus, Athenae, Thraces, Arabes, Hispani Deum confitentur; omnes linguas Spiritus sanctus intelligit.

PL 13, 1060B

このように我々は、先例にならって過つ。我々は修辞学者ではないが、いかなる声も神の豊かさと信じる。ラティウム、エジプト、アテナイ、トラキア人、アラビア人、ヒスパニア人は、神を告白する。聖なる霊はあらゆる言語を理解する。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 2.4.9

9

Tu ipse cur ais, Litteras tuas vivaci cedro perlinam propter cariosos hostes musarum. Quarum, oro, musarum? An quae invenerint litteras et scripserint chartas quas tincae persequentur? Dic, oro, frater, musae litteras repererunt?

PL 13, 1060B

あなた自身は、なぜ言うのか、「私はあなたの書簡を、ムーサたちの敵である朽ちさせる虫どもに備えて、長持ちする杉の油で塗ろう」と。頼むが、いったいどのムーサたちのことか。文字を発明し、紙に書き記したのがムーサたちであって、その紙を虫が追いかけるというのか。言え、頼む、兄弟よ、文字を見いだしたのはムーサたちなのか。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 2.4.10

10

Nonne per Dominum omnia, et a Deo omnia? Praeter illas centum et viginti linguas, fuit adhuc alia musarum? Hesiodus istud in Helicone mentitus est, sed Atheniensium studio, quibus, ut Apostolus ait, nihil vacabat nisi loqui (Act. XVII, 21) .

PL 13, 1060C

すべては主によって、すべては神からではないか。あの百二十の言語のほかに、さらに別のムーサたちの言語があったのか。ヘシオドスはヘリコン山でそう偽ったが、それはアテナイ人の熱意のゆえである。彼らは、使徒の言うように、語ること以外に暇がなかった(使徒言行録17:21)。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 2.4.11

11

Nos teste Apostolo (I Cor. XIV, 10, 18) omnium vocum modos, omnium genera linguarum a Deo inspirata retinemus.

PL 13, 1060C

我々は、使徒の証言(一コリント14:10, 18)に従い、あらゆる声の調べ、あらゆる種類の言語を、神から霊感されたものとして保つ。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 2.4.12

12

Ignosco tamen, frater, si quid et tu de tuo auctore praesumis, et Novatiani philosophiam per quam ille in naufragium religionis incurrit, cum Hesiodi auctoritate conjungis.

PL 13, 1060C

しかし兄弟よ、あなたもまた自分の創始者から何かを受け取り、ノウァティアヌスの哲学――それによって彼は信心の難破に陥った――をヘシオドスの権威と結びつけているのなら、私は赦す。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 2.4.13

13

Verumtamen Apostoli neminisse debueras, qui ait: Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem seductionem (Coloss. II, 8) .

PL 13, 1060C

だが、あなたは使徒を思い起こすべきであった〔底本は neminisse。meminisse と読む〕。使徒は言う、「だれかが、哲学とむなしい惑わしによって、汝らを欺くことのないよう見よ」(コロサイ2:8)。