Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 2.1.1
In quaestione prolixa, quantum potero brevitatem sequar. Neque tibi, frater, sub interrogationis bonae specie, occulta verborum tela jaculanti atque objicienti, quae ipse machinare, aliquam vicem malitiae repensabo.
PL 13, 1058B長い問題であるが、できるかぎり簡潔を旨としよう。兄弟よ、あなたが善き問いの外見のもとで、自分で仕組んだ言葉の隠れた矢を私に投げつけ浴びせても、私は悪意の返報をしない。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 2.1.2
Orare pro persequentibus jubemur, maledicentibusque benedicere (Matth. V, 44) . Fraus enim quasi vulpeculae, vis autem leonis est: utrumque ab homine alienissimum; sed fraus odio digna majore.
PL 13, 1058B我々は、迫害する者のために祈り、呪う者を祝福するよう命じられている(マタイ5:44)。欺きは言わば小狐のものであり、暴力は獅子のものである。どちらも人間にはまったく似つかわしくないが、欺きのほうがより大きな憎しみに値する。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 2.1.3
Nam cum plus nocere credas, quasi ignarus interrogas; cum docere te putes, simulas erudiri. Rabbi, Dominum vocabant veteres Pharisaei, cum aenigmata legis opponerent; Magistrum appellabant, cum sibi omne magisterium vindicarent.
PL 13, 1058B害をなすことがより大きいと思うときは、何も知らぬかのように尋ね、教えているつもりのときは、教えられているふりをするからである。昔のファリサイ派の者たちは、律法の謎を突きつけるとき主を「ラビ」と呼び、あらゆる教える権能を自分のものとするとき「師」と呼んでいた。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 2.1.4
Quidlibet agas, frater, totum ex me simpliciter recognosces. Malo imperitus, quam malitiosus intelligi: malo fatuus quam callidus judicari. Quare prius quam rationem fidei nostrae (de qua moveris) assignem, accipe pauca de litteris tuis quas tractatui praetulisti.
PL 13, 1058B何をしてこようと、兄弟よ、あなたはすべてを私から率直に知るであろう。私は悪意ある者よりも未熟な者と思われたい。狡猾な者よりも愚か者と判断されたい。それゆえ、あなたが動かされている我々の信仰の説明を示すより前に、あなたが論考よりも先に置いたあなたの書簡について、少し聞いてほしい。