Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.15.1
De solis, ais scriptum esse martyribus: Beati lugentes. Nemo ergo praeter illos, peccata sua plangit? Non David clamat: Lavabo per singulas noctes lectum meum (Psal. VI, 7) .
PL 13, 1073Aあなたは言う、「悲しむ者は幸いである」は、殉教者だけについて書かれている、と。では、彼ら以外の誰も、自分の罪を嘆かないのか。ダビデは叫んでいないのか。「私は夜ごとに、わが寝床を洗う」(詩篇6:7)。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.15.2
Et iterum: Quoniam cinerem, sicut panem edi; et potum meum cum fletu miscebam (Psal. CI, 10) . Non Jacob dicit: Anni vitae meae durissimi (Psal. XLVII, 9) . Non Apostolus ad Timotheum: Desiderans te videre, memor lacrymarum tuarum (II Tim. I, 4) ?
PL 13, 1073Bまた、「私は灰をパンのように食べ、わが飲み物を涙と混ぜた」(詩篇101:10)。ヤコブは言っていないか。「わが生涯の年月はいとも厳しかった」(詩篇47:9)〔ミーニュの引照は詩編47:9。この言葉は創世記47:9に当たる〕。使徒はテモテに宛てて、「あなたの涙を思い出し、あなたに会いたいと願っている」(二テモテ1:4)と言っていないか。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.15.3
Nec tamen hoc de martyre loquebatur. Quid nunc? Miseri poenitentes siccos habent oculos? Et qui peccasse se dolent, flere non norunt? Ipsi communicantes, ipsi fideles, lacrymas non habemus? Quempiam nostrum, gaudente mundo, gaudere delectat?
PL 13, 1073Bしかも、これは殉教者について語られたことではなかった。では、今はどうか。哀れな悔悛者たちは、乾いた目をしているのか。罪を犯したことを悲しむ者は、泣くことを知らないのか。我々自身、交わりに与る者、信徒であるのに、涙をもたないのか。世が喜ぶとき、我々のうち誰かが喜ぶことを楽しむだろうか。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.15.4
Vos Novatiani, jam satiati estis, divites facti estis, sine nobis regnare coepistis (I Cor. IV, 8) . Non ergo quisque miserabilis est, ita incipit esse miserandus.
PL 13, 1073B諸君ノウァティアヌス派は、すでに満ち足り、富める者となり、我々なしに王として支配し始めている(一コリント4:8)。それゆえ、自らを哀れな者とは思わない者は、まさにそのことによって、憐れまれるべき者になり始めるのである〔non ... quisque miserabilis の読みは定かでない。このように解した〕。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.15.5
Post haec proponis, et dicis scriptum esse per Dominum: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus; Qui autem in Spiritum sanctum peccaverit, non dimittetur ei neque hic, neque in futuro (Matth. XII, 31, 32) .
PL 13, 1073Bこの後、あなたは論を立て、主によってこう書かれていると言う。「あらゆる罪と冒瀆は人々に赦される。だが、聖なる霊に対して罪を犯す者は、この世でも来たるべき世でも赦されない」(マタイ12:31, 32)。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.15.6
Aut ego fallor, aut istud exemplum contra te valet. Nam si omne peccatum et blasphemia relaxabitur, vides veniam poenitentibus non negari. Ergo omne peccatum, ergo ipsa quoque blasphemia.
PL 13, 1073C私が誤っているのでなければ、この例はあなたに不利に働く。もしあらゆる罪と冒瀆が赦されるなら、悔悛者に赦しが拒まれないことが、あなたには分かるであろう。ならば、あらゆる罪が、したがって冒瀆までもが赦される。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.15.7
Habes additum secundum Lucam: Et in filium hominis peccaverit remittetur ei (Luc. XII, 10) . Quid hoc amplius de misericordia Dei, de clementia judicantis? An non invidet oculus tuus, quia bonus est paterfamilias (Matth. XX, 15) ? Non licet illi facere, quod vult?
PL 13, 1073Cあなたは、ルカによる付加を持っている。「人の子に対して罪を犯す者も、赦される」(ルカ12:10)。神の憐れみ、裁く者の寛容について、これ以上の何があろうか。「家の主人が善良であるために、あなたの目はねたむのではないか」(マタイ20:15)。主人は、自分の望むことを行ってはならないのか。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.15.8
Quin immo, tu quis es qui judicas servum? Domino suo stat, aut cadit: Potens est autem Deus statuere illum (Rom. XIV, 4) . Sed qui in Spiritu sancto blasphemaverit, ais, non remittetur ei (Matth. XII, 32) .
PL 13, 1073Cそれどころか、「僕を裁くあなたは誰か。僕は自分の主人の前で立ち、あるいは倒れる。神は彼を立たせる力がある」(ローマ14:4)。「だが、聖なる霊において冒瀆する者は赦されない」とあなたは言う(マタイ12:32)。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.15.9
Soles, totas percurrere lectiones: cur hic non legisti, quid sit istud, In Spiritu? Habes supra scriptum, cum Dominus daemonia verbo fugaret, et virtutes multas speciali vigore compleret, dixisse Pharisaeos: Hic non expellit daemonia nisi in Beelzebub principe daemoniorum (Ibid., 24) : hoc est, in Spiritum sanctum deliquisse, in ea blasphemasse quae per sanctum Spiritum gerebantur.
PL 13, 1073Dあなたは、あらゆる朗読箇所を端から読み通すのが常である。なぜここでは、「霊において」とは何かを読まなかったのか。上に書かれていることを、あなたは持っている。主が言葉によって悪霊を追い払い、多くの力ある業を特別な力で成し遂げたとき、ファリサイ派の人々が言った。「この者は、悪霊どもの頭ベルゼブブによってでなければ、悪霊を追い出さない」(マタイ12:24)。これが、聖なる霊に対して罪を犯すこと、すなわち聖なる霊によって行われていたことを冒瀆したことである。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.15.10
In caeteris quippe peccatis, aut errore labimur, aut metu frangimur, aut carnis infirmitate superamur.
PL 13, 1074Aほかの罪においては、我々は誤りによって滑り落ちるか、恐れによって打ち砕かれるか、肉の弱さによって打ち負かされるかである。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.15.11
Haec caecitas est non videre quod videas, et sancti Spiritus opera diabolo deputare, eamque gloriam Domini qua diabolus ipse superatur, diaboli appellare virtutem. Hoc est ergo quod non dimittetur: reliqua bonis poenitentibus, frater Symproniane, donantur.
PL 13, 1074Aこれは、見ているものが見えない盲目であり、聖なる霊の業を悪魔のものとし、悪魔自身がそれによって打ち負かされる主の栄光を、悪魔の力と呼ぶことである。だから、赦されないのは、これである。兄弟シンプロニアヌスよ、残り〔の罪〕は、善き悔悛者たちには赦される。