Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.14.1
Dicam planius: ille posterior populus, ille pauper, ille mediocris, imago Ecclesiae fuit, anima humilis et modesta, anima liberata per Christum.
PL 13, 1072Cもっと平明に言おう。あの後の民、あの貧しい者、あの中庸の者は、教会の似姿であった。卑しく慎ましい魂、キリストによって解放された魂であった。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.14.2
Hanc venit Dominus salvam facere, hanc apud inferos non reliquit: haec est ovis illa quae humeris reportatur: id est, nisu et vigore patientiae. Haec est drachma, quae quaeritur: et vicinis, inventa monstratur. Vides formam ejus similitudini poenitentium convenire?
PL 13, 1072D主は、これを救うために来た。これを冥界に捨て置かなかった。これこそ、肩に担われて連れ戻される羊である。すなわち、忍耐の努めと気力によってである。これこそ、探し求められるドラクマであり、見つけられて隣人たちに示される。その型が悔悛者の比喩に合うのが分かるか。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.14.3
Vides misericordiam usque ad hoc tempus extendi? Vides quaecumque Ecclesiae nascenti dicta sunt, ad plenitudinem Ecclesiae pertinere?
PL 13, 1072D憐れみがこの時代にまで及んでいるのが分かるか。生まれつつある教会に語られたことは何であれ、教会の充満に関わるのが分かるか。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.14.4
Inde ibi Dominus adjecit: Sic erit gaudium in coelo super unum peccatorem poenitentiam agentem, quam super nonaginta novem justos, quibus non fuit opus poenitentia (Luc. XV, 7) .
PL 13, 1072Dそれゆえ、そこで主は付け加えた。「同じように、悔悛を行う一人の罪人については、悔悛を要しなかった九十九人の義人についてよりも、天に喜びがあるであろう」(ルカ15:7)。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.14.5
Nam si omnia illa ad commonendos nos scripta sunt; cui tandem populus ille peccator humilis comparabitur, nisi populo poenitenti?
PL 13, 1072Dもしそれらのすべてが我々を戒めるために書かれたのなら、あの卑しい罪人の民は、悔悛する民でなくて、いったい誰に比べられるのか。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.14.6
Ac si figuris in ordinem recurrentibus, nonaginta novem sanae, omnis Ecclesia est; una vero erratica, delinquentium portiuncula est: ac drachma quae periit, miser ille peccator est: rediens post mala sua filius, redempto illi similis aestimatur.
PL 13, 1073Aそして、もし比喩が順に巡るとすれば、九十九の健やかな者は教会全体であり、一匹の迷える羊は、過ちを犯す者たちの小さな一部である。失われたドラクマは、あの哀れな罪人である。自らの悪の後に帰ってくる息子は、あの贖われた者に似ていると見なされる〔redempto illi の指すものは定かでない。贖われたドラクマ、すなわち見出された罪人と取った〕。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.14.7
Jam recte a me positum vides, cum de poenitentium curatione tractarem, dixisse Dominum: Non est opus sanis medico, sed male habentibus (Matth. IX, 12) . Recte et illud: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5) .
PL 13, 1073A私が悔悛者の治療について論じたとき、主が「医者を必要とするのは健やかな者ではなく、病む者である」(マタイ9:12)と言ったと私が挙げたのは、もう正しかったと、あなたは見ている。また、「悲しむ者は幸いである、彼らは慰められるから」(マタイ5:5)もまた正しかった。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.14.8
Quidquid de publicanis et peccatoribus dictum est, ad aegros omnes et omnes miseros pertinebit.
PL 13, 1073A徴税人と罪人について言われたことは、すべての病む者、すべての哀れな者に関わるであろう。