Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.16.1
Posthaec, de sarmentis et vite proponis sic: Ait Dominus apud Joannem: Ego sum vitis vera, et Pater meus agricultor est. Omne sarmentum in me quod non affert fructum, tollet illud; et omne fructiferum, purgabit illud (Joan. XV, 1) .
PL 13, 1074Aこのあと、あなたは枝とぶどうの木について、こう論じる。主はヨハネのもとでこう言う、「私はまことのぶどうの木であり、私の父は農夫である。私の内にあって実を結ばない枝はみな、父が取り去り、実を結ぶ枝はみな、父が浄める」(ヨハネ15:1)。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.16.2
Vides igitur in sarmentis fructum requiri, id est bona opera poenitentiae, sicut Joannes ait: Facite ergo fructum dignum poenitentiae (Matth. III, 8) .
PL 13, 1074Aそれゆえ、枝には実が求められている、すなわち悔悛の善き業が求められていることが、あなたには分かる。ヨハネが言うとおりである。「それゆえ、悔悛にふさわしい実を結べ」(マタイ3:8)。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.16.3
Vides sarmenta purgari, quae sunt detrimenta carnis, damna laetitiae, damna patrimonii, vitae labores; qui actus proprie poenitentium sunt.
PL 13, 1074B枝が浄められることも、あなたには分かる。それは、肉の損耗、喜びの損失、財産の損失、生涯の労苦であり、これらは本来、悔悛者の行いである。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.16.4
Vides etiam agriculturam Domini, qui ipsa etiam sarmenta non perdat, sed purget et colligat, aliqua plane in ignem, aliqua novellandis pastinandisque vineis.
PL 13, 1074Bさらに、主の農耕が、枝そのものをも滅ぼさず、浄めて集め、あるものは確かに火に、あるものは葡萄畑を新たにし、植え替えるために用いることも、あなたには分かる。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.16.5
Eli sacerdos, ais, loquitur et dicit: Si vir in virum peccaverit, orabunt pro eo; si autem in Deum peccaverit quis orabit pro eo (I Reg. II, 25) ?
PL 13, 1074Bあなたは言う、「祭司エリは語って言う。『人が人に対して罪を犯したなら、人々がその者のために祈るであろう。だが神に対して罪を犯したなら、誰がその者のために祈るだろうか』」(サムエル記上2:25)と。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.16.6
Joannes itidem: Si quis scit peccare fratrem suum peccatum non utique ad mortem, postulabit pro eo, et dabit illi vitam Deus. Est autem peccatum quod ad mortem ducit, non pro illo dico ut depreceris (I Joan. V, 16) .
PL 13, 1074Bヨハネも同じく言う。「兄弟が死に至らない罪を犯しているのを知る者がいれば、その者のために願い、神は彼に命を与えるであろう。だが、死に至る罪がある。それについて、あなたが懇願するようにとは、私は言わない」(一ヨハネ5:16)。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.16.7
Vides hoc totum ad peccata manentia pertinere, non ad eos qui aliquando peccaverint, et coeperint poenitere, ante quam quisquam pro illis roget. Longum est, ut exempla replicemus. Attende universa peccata quibus Dominus comminatur: jam videbis esse praesentia.
PL 13, 1074Bこれがすべて、とどまり続ける罪に関わるものであり、かつて罪を犯し、誰かがその者たちのために願うより前に悔悛し始めた者に関わるものではないことが、あなたには分かる。実例を重ねるのは長くなる。主が威嚇するすべての罪に注意せよ。それらが現在のものであることを、すぐに目にするであろう。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.16.8
Quod si non proderit justo in tempore iniquitatis suae praeterita justitia; non oberit impio in tempore justitiae suae iniquitas derelicta (Ezech. XVIII, 24) , cum scriptum sit: Relinquat impius vias suas, et vir facinorosus cogitationes suas; et convertatur ad Deum et misericordiam consequetur (Isa. LV, 7) .
PL 13, 1074Cもし、義人の過去の正義が、その不義の時に益とならないのなら、不敬虔な者の捨てた不義は、その者の正義の時に害とならない(エゼキエル18:24)。「不敬虔な者は自分の道を捨て、凶行に及ぶ者は自分の思いを捨てよ。そして神に立ち返れ。そうすれば憐れみを得る」(イザヤ55:7)と書かれているのだから。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.16.9
Quod si Deus etiam peccata praeterita punivit, deque transactis et praetermissis poenam suppliciumque constituit; age, non habet in sua potestate mutare sententiam?
PL 13, 1074Cもし神が過去の罪をさえ罰し、過ぎ去り見過ごされた事柄についても、罰と刑罰を定めたのなら、さあ、神は、判決を改める権限を自らの手に持っていないというのか。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.16.10
Non Rahab, non Nabuchodonosor regem, non Gabaonitas, non Ninivitas, non Segor a praedicto interitu liberavit?
PL 13, 1074C神は、ラハブを、王ネブカドネツァルを、ギブオンの人々を、ニネベの人々を、ツォアルを、あらかじめ告げられた滅びから解き放たなかったか。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.16.11
Non per ipsum, Joel vates haec intulit: Convertimini ad Dominum Deum vestrum, simulque jejunio, et fletu, et planctu; quia misericors est, patiens, et longanimus, et multae miserationis, et poenitens in malitiis.
PL 13, 1074C預言者ヨエルは、神自身によって、こう告げたのではないか。「汝らの神、主に立ち返れ。断食と涙と嘆きとともに。主は憐れみ深く、忍耐強く、寛容で、深く憐れみ、悪事について思い直すからである」。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.16.12
Et quis scit si reversus poenitebitur, et relinquet post se benedictionem (Joel. II, 12-14) ?
PL 13, 1074D「誰が知ろうか、主が立ち返って思い直し、後に祝福を残すかもしれぬことを」(ヨエル2:12-14)。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.16.13
Quare sicubi constitutam peccantibus poenam probaveris, hoc tenebis, aut peccatis perseverantibus constitutam, aut libertatem Deo relictam mutandae, si poeniteas, ad meliora sententiae.
PL 13, 1074Dそれゆえ、罪を犯す者に定められた罰をどこかで認めたとしても、あなたは次のことを心得ておくがよい。それは、罪にとどまる者に定められたものか、あるいは、あなたが悔悛するなら判決をより良いものへ改める自由が、神に残されているかのいずれかである。