Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.11.1
Jam quam argute caput illud absolvis, quod ego posui; datam episcopis potestatem, ut quae ligassent in terra, ligata essent et in coelis.
PL 13, 1070Cあなたは、私が挙げたあの項を、何と巧みに退けることか。すなわち、司教たちには、地上で縛ったものは天でも縛られるようにとの権能が与えられた、という項を。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.11.2
Dicis, hoc non ad fideles, sed ad catechumenos pertinere; ut baptizandis adhuc scilicet populis, solvi liceret crimina, vel teneri.
PL 13, 1070Cあなたは言う、「これは信徒にではなく洗礼志願者に関わる」と。つまり、なお洗礼を受けようとしている民について、重罪を解くことも、つなぐことも許されている、というわけである。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.11.3
Duorum denique Evangelistarum capitula conjungis, ut unum esse videantur; et adjicis, quod Matthaeus minus integre prosecutus sit, complesse Joannem: ut quia apud Matthaeum dixerat Dominus; Ite et docete omnes gentes, baptizantes eas in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19) ; apud Joannem impleverit dicens: Si cujus dimiseritis peccata, dimittentur illi; cujus retinueritis, et tenebuntur (Joan. XX, 23) : ut hoc dimittere vel ligare ad gentes quae baptizandae erant, pertinuisse videatur, quia prior Evangelista de gentibus praelocutus sit; de solvendo autem et ligando posterior impleverit.
PL 13, 1070Cさらにあなたは、二人の福音書記者の箇所を結びつけ、一つのものに見えるようにする。そして、マタイは十分に最後まで述べず、ヨハネがそれを補ったと付け加える。すなわち、マタイのもとで主が「行って、すべての諸国民に教え、父と子と聖なる霊の名によって彼らに洗礼を授けよ」(マタイ28:19)と言ったので、ヨハネのもとでは、「汝らが誰かの罪を赦すなら、その人は赦される。誰かの罪を留めるなら、その人は留められる」(ヨハネ20:23)と言って補い完成した、と。それによって、この赦すこと、あるいは縛ることは、洗礼を受けるはずだった諸国民に関わっていたと見えるようにするのである。先の福音書記者は諸国民について先に語り、解くことと縛ることについては後の者が補った、というわけである。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.11.4
Quid ais? Evangelistae duo dimidiatos invicem sensus, et semi integros retulerunt? Verba his invicem, ratiove defuerat; aut non in omnibus totum Spiritus sanctus implebat, propositos perferens sensus, et ad plenum dicta definiens?
PL 13, 1070D何を言うのか。二人の福音書記者が、互いに半分の意味、半ば不完全なことを伝えたというのか。彼らには互いに言葉が、あるいは道理が欠けていたのか。それとも、聖なる霊は、すべてにおいて全体を満たしてはいなかったのか。定められた意味を運び、語られたことを完全に確定していたのではなかったのか。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.11.5
Hominis confirmatum testamentum nemo superordinat: Dei tabulam, tabula diversa mutabit? Quaenam in vobis haec vincendi cupido est, ut tale aliquid audeatis?
PL 13, 1071A人の確定した遺言を、誰も上書きしない。神の書板を、別の書板が改変するだろうか。諸君のうちの、勝ちたがるこの欲は何なのか。そのようなことを敢えてするとは。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.11.6
Quid quod apud Matthaeum ipsum ante passionem suam dixerat Dominus: Quaecumque ligaveritis in terra, erunt ligata et in coelo et quaecumque solveritis in terra, erunt soluta et in coelo (Matth. XVI, 19) ?
PL 13, 1071Aまた、マタイのもとで、自らの受難の前に主が言っていたことはどうか。「汝らが地上で縛るものは何でも、天でも縛られ、汝らが地上で解くものは何でも、天でも解かれる」(マタイ16:19)〔ミーニュの引照は16:19。この二人称複数の文言はマタイ18:18に当たる〕。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.11.7
Apud Matthaeum hoc praedixerat Dominus, et nullam ibi gentium fecerat mentionem: cur ergo illi capitulum Joannis adjungis, ubi suum posuit, et ita posuit ut a gentibus separaret? quod utique si ad gentes pertinere voluisset, potuit ipse conjungere quod ipse ponebat.
PL 13, 1071Aマタイのもとで主はこれをあらかじめ述べており、そこでは諸国民について何も言及していなかった。ではなぜあなたは、そこにヨハネの項をつなぐのか。主は自らの言葉を置き、それも諸国民から切り離すようにして置いたのである〔posuit の主語は主と解した〕。もし主が、これを諸国民に関わらせようと望んだのなら、自ら置いていたものを、自らつなぐことができたはずである。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.11.8
Totum ergo quod quaeris, apud Matthaeum habes. Cur non universa legisti, qui episcopum doces? Primum praecepti istius caput repete.
PL 13, 1071Aそれゆえ、あなたが求めるものは、すべてマタイのもとにある。司教に教えようというあなたが、なぜ全部を読まなかったのか。この命令の最初の項に戻れ。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.11.9
Ipso referente Matthaeo, paulo superius ad Petrum locutus est Dominus; ad unum, ideo ut unitatem fundaret ex uno; mox id ipsum in commune praecipiens, qualiter tamen ad Petrum incipit: Et ego tibi dico, inquit, quia tu es Petrus, et super istam petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae infernorum non convalescent adversus eam.
PL 13, 1071Bマタイ自身が伝えているところでは、少し前に主はペトロに語った。一人に対して語ったのは、一から一致を据えるためである。そののち、これと同じことを共通のこととして命じるのだが、それでもペトロに対しては、こう始まる。「私もあなたに言う、あなたはペトロであり、この岩の上に私は私の教会を建てる。そして冥界の門はこれに打ち勝たない」。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.11.10
Et tibi dabo claves regni coelorum: et quaecumque ligaveris super terram, ligata erunt et in coelis; et quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in coelis (Ibid. 18, 19) .
PL 13, 1071B「そしてあなたに、天の国の鍵を与える。あなたが地の上で縛るものは何でも、天でも縛られ、地の上で解くものは何でも、天でも解かれる」(マタイ16:18, 19)。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.11.11
Dic frater; de solis gentibus hoc locutus est: Super hanc petram aedificabo, inquit, Ecclesiam meam? Ecclesiam, non baptizatas gentes vocat? homo necdum renatus, corpus est Christi? Quid solvo gentibus, quod non est ligatum? Nam si non reputatum est, nec ligatum.
PL 13, 1071B兄弟よ、言え。主はこれを、諸国民についてだけ語ったのか。「この岩の上に私は私の教会を建てる」と言ったのだ。教会を、洗礼を受けていない諸国民と呼ぶのか。まだ新たに生まれていない人間が、キリストの体なのか。縛られていないものを、私は諸国民に対して何を解くというのか。〔罪として〕数えられていないなら、縛られてもいないのだから。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.11.12
Quid alligo, quod nullo jure constringo? Gentilis homo, liber est Legi. Vide nunc e contrario, an in baptizatum utraque conveniant. Solvitur venia, quia peccato tenebatur; ligatur anathemate, quia solutus fuerat fide et per gratiam liberatus.
PL 13, 1071C縛る根拠もないものを、私は何を縛るのか。異邦人は律法から自由である。今度は逆に、洗礼を受けた者に、そのどちらもが当てはまるかどうかを見よ。赦しによって解かれるのは、罪に縛られていたからであり、アナテマによって縛られるのは、信仰によって解かれ、恩寵によって解放されていたからである。
Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.11.13
Quod si ad gentes hanc solvendi licentiam vel ligandi spectasse concedam; multo magis ad baptizatos pertinuisse convincam. Nam si is solvi potuit vel ligari, qui non habuit vinculum; quanto magis ille quem fidei jura tenuerunt?
PL 13, 1071Cもしこの解く権能、縛る権能が諸国民に向けられていたと認めたとしても、洗礼を受けた者にはなおさら関わっていたことを、私は論証するであろう。縛りを持たなかった者が解かれ、あるいは縛られ得たのなら、信仰の権利に捉えられていた者は、どれほどそうであることか。