バルセロナのパキアヌスd. c. 390

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › Epistolae III ad Sympronianum Novatianum

Epistola III, Caput XVII 第III書簡 第XVII章

Pacian of Barcelona · Epistolae III ad Sympronianum Novatianum · PL 13, 1075A · 7 sectiones

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.17.1

1

Ais adhuc, scriptum: Quod si manus tua vel pes tuus scandalizaverit te, abjice eum abs te (Matth. V, 29) .

PL 13, 1075A

あなたはなお、「もしあなたの手、あるいは足があなたをつまずかせるなら、それを自分から投げ捨てよ」と書かれている、と言う(マタイ5:29)。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.17.2

2

Quid sit hoc, Moyses, Deuteronomio testificante, praedixit: Si autem precatus fuerit te frater tuus (hi sunt enim oculi et manus nostrae) aut filia tua, aut uxor tua quae est in sinu tuo, aut aequalis animae tuae, dicens: Eamus et serviamus diis quos non noveras (Deut. XIII, 6) .

PL 13, 1075A

これが何のことかは、モーセが申命記で証しして前もって述べている。「もしあなたの兄弟が(これは我々の目であり手である)、あるいはあなたの娘、あなたの懐にいるあなたの妻、あなたの魂と等しい友が、あなたに懇願して、『行って、あなたの知らなかった神々に仕えよう』と言うならば」(申命記13:6)。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.17.3

3

Deinde adjecit inferius: Deferes eum, et manus tua erit super ipsum ad occidendum eum. Vides ergo, non de poenitentibus dictum, sed de his qui non solum ipsi in facinore perseverant, verum etiam nos scandalizare non desinunt.

PL 13, 1075A

続けて、後のところでこう加えた。「あなたはその者を告発せよ。その者を殺すために、あなたの手がその上にあるであろう」。これで分かるように、これは悔悛者について言われたのではなく、自らその凶行にとどまるだけでなく、我々をつまずかせることをもやめない者たちについて言われたのである。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.17.4

4

Hi quamlibet chari sint, relinquendi: quamlibet utiles deserendi sunt. Proponis adhuc dixisse apostolum Paulum: Auferte malum ex vobis ipsis (I Cor. V, 13) : malum utique, perseverans: Caeterum, poenitentia malum non est, cum David dicat: Bonum est exomologesim facere Deo (Psal. CXI, 2) .

PL 13, 1075A

そうした者たちは、いかに親しくとも捨て去るべきであり、いかに役に立っても見限るべきである。あなたはさらに、使徒パウロが「悪を汝ら自身のうちから取り除け」と言ったことを持ち出す(一コリント5:13)。これはもちろん〔悪に〕とどまる者のことである。他方、悔悛は悪ではない。ダビデも「神にエクソモロゲーシスを行うことは善い」と言っているからである(詩篇111:2)〔エクソモロゲーシスは罪の公の告白と悔悛の業〕。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.17.5

5

Nec tamen mecum est ille quem poenitet, nec parte sanctorum, nec pace conjungitur. Sed dicit Apostolus: Si quis frater nominatur, et sit aut fornicator, aut simulacris serviens, aut avarus, aut maledicus, aut ebrius, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere (I Cor. V, 11) .

PL 13, 1075B

とはいえ、悔悛している者が私とともにいるのでもなく、聖徒たちの分に与るのでもなく、平和によって結ばれているのでもない。しかし使徒は言う。「もし兄弟と呼ばれる者が、淫行する者、偶像に仕える者、貪欲な者、人を罵る者、酒に酔う者、奪う者であるならば、そうした者とは食事をともにすることすらするな」(一コリント5:11)。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.17.6

6

Vides non sine causa esse positum, et sit, id est, qui necdum poeniteat, qui necdum improbus esse desierit. Et certe de avaris, et ebriosis, et maledicis, simul dictum est. Responde, frater, an nullus ejusmodi, vestra pace teneatur.

PL 13, 1075B

「であるならば」〔原文は et sit〕の語が理由なく置かれたのではないことが分かる。すなわち、まだ悔いておらず、まだ邪悪であることをやめていない者のことである。そして確かに、貪欲な者、大酒飲み、人を罵る者について、同じ箇所で併せて言われている。兄弟よ、答えよ。そのような者が一人も諸君の平和のうちに保たれていないと言うのか。

Epistolae III ad Sympronianum Novatianum 3.17.7

7

Ergo inde est, et quod per Esaiam Deus clamat: Simul iniqui et peccatores peribunt (Isa. I, 28) ; non poenitentes, non misericordiae opera procurantes, quibus apud eumdem rursus Esaiam Deus dicit: Et si fuerint peccata vestra ut phaenicium, ut nivem dealbabo: et si ut coccum, ut lanam candidam ea efficiam (Ibid. 18) .

PL 13, 1075B

それゆえ、神がイザヤを通して叫ぶのもこのためである。「不義なる者と罪人とは、ともに滅びる」(イザヤ1:28)。悔いない者、憐れみの業を行わない者のことである。そうした者たちに、神は再び同じイザヤを通して言う。「たとえ汝らの罪が緋のようであっても、雪のように白くしよう。もし深紅のようであっても、白い羊毛のようにしよう」(イザヤ1:18)。