ナザリウスfl. 321

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Panegyricus Constantino Augusto dictus

Caput IX 第IX章

Nazarius · Panegyricus Constantino Augusto dictus · PL 8, 589B · 5 sectiones

Panegyricus Constantino Augusto dictus 9.1

1

Ferebas tamen, Imperator, ferebas illum in tantis malis ludentem, et cum omnia tu scires, vota hominum connivendo, patiendo, fatigabas: qui ne sic quidem injuste arma caperes, etsi nondum ab homine lacessitus, jam tamen vitiorum ejus inimicus.

PL 8, 589B

それでも皇帝よ、あなたは耐えていた。これほどの悪の数々の中で戯れるあの男を、あなたは耐え忍んでいた。そして、すべてを知りながらも、見て見ぬふりをし、耐え忍ぶことによって、人々の誓願を疲れさせていたのである——たとえそのときに武器を取ったとしても、あなたは不当に取ったことにはならなかったであろう。まだあの男その人から挑まれてはいなかったとはいえ、すでに彼の悪徳の敵であったのだから。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 9.2

2

Sed, quod erat consentaneum clementiae tuae, experiebaris remedia molliora, ut quod leniri quam resecari malles mitior medicina sanaret.

PL 8, 589B

しかし、あなたの寛容にふさわしいこととして、あなたはより穏やかな治療を試みていた。切り捨てるよりもむしろ和らげることを望んだそのことを、より優しい薬によって癒そうとしたのである。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 9.3

3

Quin extorques animo tuo et conveniendi studium, et concordiae voluntatem? si concordiam quam veniam appellari fas est cum qui potest vincere optat ignoscere.

PL 8, 589C

それどころか、あなたは自分の心から、和解へと向かう熱意と、和合への意志とをも、無理に絞り出してはいなかったか。勝つことのできる者が許すことを望むとき、それを赦しではなく和合と呼んでよいとすればだが。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 9.4

4

Et non dubito quin hanc rationem coelestis prudentia tua duxerit, quod conjunctione sua flagrantissimas hominis cupiditates vel extingueret penitus, vel modice temperaret. Nulla quippe est libido tam vecors, quam non capiat cum in consortium temperantia venerit.

PL 8, 589C

そして、あなたの天より受けた知恵がこのように考えたことを、私は疑わない。すなわち、自分との結びつきによって、あの男の燃え盛る欲望を、根こそぎ消し去るか、あるいはいくらかなりとも和らげようとしたのだと。実に、節制が仲間として入り込んでくるとき、そこに捉えられずにいられるほど狂った欲情はないのである。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 9.5

5

Dejicit oculos deformis ignavia, ubi ei pulchritudo virtutis objecta est. Tergiversari atque haerere petulantiam videas gravitate, modestia et decore confusam: ut appareat te, Imperator optime, concordia imperanda non illi impunitatem vexandae Urbis daturum, sed leniorem petiisse victoriam; cum malles vitia ejus quam arma superare.

PL 8, 590A

醜い怠惰は、徳の美しさが差し向けられるとき、目を伏せるものである。放埒さが、重厚さと慎ましさと品位とに気圧されて、たじろぎ、ためらう様を、あなたは目にすることであろう。それゆえ明らかなのは、この上なくすぐれた皇帝よ、あなたが和合を命じることによって、あの男にローマを苦しめる免責を与えようとしたのではなく、より穏やかな勝利を求めていたということであり、あなたは武器よりもむしろ彼の悪徳を打ち負かすことを望んでいたのである。