ナザリウスfl. 321

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Panegyricus Constantino Augusto dictus

Caput VII 第VII章

Nazarius · Panegyricus Constantino Augusto dictus · PL 8, 588A · 4 sectiones

Panegyricus Constantino Augusto dictus 7.1

1

Non enim, qui bellorum eventus solent esse, per varios et volubiles casus Mars dubius erravit, nec fortunae vicissitudo, quae plerumque prosperis rebus triste aliquid agglutinat, victorum laetitiam vulneravit, sed tanta hostium et tam ampla caedes, tam felix et incruenta victoria fuit, ut credas non bello ancipiti dimicatum, sed solas impiorum poenas expetitas.

PL 8, 588A

というのも、戦の常であるように、軍神マルスがさまざまに揺れ動く巡り合わせのうちを危うく彷徨うたのでもなければ、しばしば順調な事柄に何か悲しいことを貼り付ける運命の変転が、勝利者たちの喜びに傷をつけたのでもない。むしろ、敵の殺戮はこれほど大きく、これほど広範であり、勝利はこれほど幸いで血を流すことのないものであったため、危ぶまれる戦いが戦われたのではなく、ただ不敬なる者たちへの罰のみが求められたのだと、信じられるほどであった。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 7.2

2

Tantum etiam inter arma bona conscientia sibi vindicat, ut jam coeperit non virtutis magis quam integritatis esse victoria.

PL 8, 588B

しかも、武器のさなかにあってさえ、正しい良心はこれほど大きくおのれの取り分を主張するので、この勝利はもはや、力の勝利であるのに劣らず、清廉さの勝利となり始めているのである。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 7.3

3

Spectat enim nos ex alto rerum arbiter Deus, et quamvis humanae mentes profundos gerant cogitationum recessus, insinuat tamen sese totam servatura divinitas; nec fieri potest ut cum spiritum quem ducimus, cum tot commoda quibus alimur divinum nobis numen impartiat, terrarum se curis abdicaverit, nec inter eorum vitas dijudicet quorum utilitates gubernat.

PL 8, 588B

というのも、万物を裁定する神は、高きところより我々を見つめており、人間の心が思案の深い奥まりを抱えているとはいえ、万物を保とうとする神性は、おのれの全体をそこに滲み入らせているのである。我々が吸う息そのものを、また我々を養う数多くの恵みを、神威が我々に分け与えている以上、その神威が地上のことがらへの配慮を放棄してしまうことも、みずからその益を統べている者たちの生の間で判別を下さぬということも、あり得ないのである。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 7.4

4

Illa igitur vis, illa majestas fandi ac nefandi discriminatrix, quae omnia meritorum momenta perpendit, librat, examinat: illa pietatem tuam texit, illa nefariam illius tyranni fregit amentiam, illa invictum exercitum tuum, tot victoriarum conscientia plenis pectoribus ardentem, tantis insuper viribus juvit quantas praestare aut Deus potuit, aut amor tuus debuit; ut horrendas acies, ut incognita ferri et corporum robora fulmineus miles everteret, ut quidquid instruxerat diuturni sceleris longa molitio felici congressione consumeres.

PL 8, 588B

それゆえ、あの力、正しきことと不敬なることとを見分けるあの威厳、功罪のあらゆる重みを推し量り、秤にかけ、吟味するあの力こそが——それが、あなたの敬虔を守り、あの僭主の呪わしき狂気を打ち砕き、数々の勝利の自覚に胸を燃え立たせる、あなたの不敗の軍を、神が与えうる限り、またあなたへの愛が与えるべき限りの、これほど大きな力によって助けたのである。恐るべき戦列を、鉄と肉体の未知なる強さを、雷のごとき兵士たちが打ち倒すために、そして、長きにわたる罪の企てが用意していたものすべてを、幸いなる一戦によってあなたが使い尽くすために。