Panegyricus Constantino Augusto dictus 27.1
Et quoniam me ad Urbis commemorationem fors quaedam intulit, non rerum ordo deduxit, neque revocare inde orationem fas est quo jamdudum contenta veniebat, praetereo te Aquileia, te Mutina, caeterasque regiones, quibus propter insecutas incredibilium bonorum commoditates gratissima fuit ipsius oppugnationis injuria.
PL 8, 600Cそして、事の順序が導いたのではなく、ある巡り合わせが私をローマの記述へと運んだのであり、また語りがとうに急ぎ向かっていたその場所から、それを引き戻すことも許されないので、アクィレイアよ、お前を、ムティナよ、お前を、そして他の数々の地方を、私は素通りすることとする。それらの地にとっては、その後に続いた信じがたいほどの恩恵の数々ゆえに、攻撃という不正そのものが、この上なく喜ばしいものとなったのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 27.2
Senserunt enim translatis ad fortissimum principem fortunarum suarum gubernaculis quam facile omnia ad salubrem cursum redirent, quae ita deferebantur, ut mox aut malorum omnium scopulis illiderentur, aut miseriarum vadis adhaerescerent.
PL 8, 601A彼らは、おのれの運命の舵取りが、この上なく勇猛なる元首の手へと移されたとき、間もなくあらゆる災いの岩礁に打ち砕かれるか、あるいは苦難の浅瀬に乗り上げるほかなかったはずのものが、これほどたやすく健やかな航路へと立ち戻りうることを、身をもって知ったのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 27.3
Praetereo inquam et haec, et alia complura, quorum est et sigillatim onerosa moles, et omnium simul acervus onerosior. Nam quae diducta ferre nequeas, his congregatis subire, spei importunioris est quam fiduciae promptioris.
PL 8, 601Aこれらのことも、また他の数多くのことも、私は言うとおり素通りすることとする。それらは、一つ一つを取っても重い量であり、すべてを一度にまとめれば、なおいっそう重い積み荷となるからである。というのも、ばらばらにしても運びきれないほどのものを、それらすべてを合わせて引き受けようとするのは、確かな自信によることというより、無理な望みによることだからである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 27.4
Recuperata igitur Italia, hic primus fuit liberandae Urbis gradus, et ad victoriam facilis ascensus, quod illum semper exedendae Urbis visceribus inhaerentem ex assuetis latebris vis divinitatis excussit.
PL 8, 601Aこうしてイタリアが取り戻された後、これこそがローマ解放への第一歩であり、勝利へのたやすい上り道であった。すなわち、常にローマの内臓を食い荒らすことに執着していたあの男を、神性の力が、慣れ親しんだ隠れ家から引きずり出したのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 27.5
In quo quidem tantum momenti fuit ad perficiendae rei facilitatem, ut non tam gloriandum sit virtuti tuae, praestantissime Imperator, quod eum viceris, quam gratulandum felicitati, quod ad pugnam potueris evocare.
PL 8, 601Bこの点にこそ、事を成し遂げるたやすさにとって、これほど大きな契機があったので、この上なくすぐれた皇帝よ、あなたが彼に勝ったことについて、あなたの力を誇るというよりも、むしろ、彼を戦いへと引き出すことができたという、その幸運を寿ぐべきなのである。