ナザリウスfl. 321

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Panegyricus Constantino Augusto dictus

Caput XXV 第XXV章

Nazarius · Panegyricus Constantino Augusto dictus · PL 8, 599A · 8 sectiones

Panegyricus Constantino Augusto dictus 25.1

1

Quid ego referam post tantam et tam gravem pugnam quod apud Brixiam magnus quidem et acer equitatus esset, fuga quam visu astutior, et primo impetu tuo pulsus, Veronam usque contendit ad praesidia majora?

PL 8, 599A

これほど大きく、これほど激しい戦いの後、ブリクシアのもとに、大いなる、精強な騎兵隊がいたことを、私はいったいなぜ語らねばならないのか。彼らは、見た目よりも逃げ足の速さのほうに長け、あなたの最初の突撃によって撃退されるや、より大きな守りを求めてウェロナまで走ったのである。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 25.2

2

Neque id dedecori fuit, quod excusati fugiunt qui tibi cedunt. Contingat quinimo timiditati miserae res ostentanda, fuga quae habuerit dignitatem.

PL 8, 599B

それは恥辱とはならなかった。あなたに屈する者たちは、逃げることさえ許されるのだから。むしろ、哀れな臆病さにも、誇示すべきことが起こったと言えよう——それは、品位を保った逃走であったからである。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 25.3

3

Ipsa autem Verona, freta immanibus copiis, quas in unum adventus tui formido conduxerat, cum multorum jam clades accepisset, facta est parumper metu cautior, non ratione felicior. Muris se ab impetu vindicat.

PL 8, 599B

ウェロナその都市自身は、あなたの到来への恐怖が一つに寄せ集めた、途方もない軍勢を頼みとしていたが、すでに多くの者の敗北を聞き知っていたので、恐怖によっていくらか慎重にはなったものの、理によって幸いになったわけではなかった。城壁の内に籠もることで、突撃から身を守ろうとしたのである。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 25.4

4

Aderat quidem Ruricius, experientissimus belli, et tyrannicorum ducum columen. Per tota admodum moenia magna vis hominum, et apud Brixiam plerique jam fracti: ut in corpore cum aliqua pars aegra est, valetudo omnis contaminari solet; sic illius multitudinis portio malo affecta, totum exercitum timoris contagio dissiparat.

PL 8, 599B

確かにそこには、戦にこの上なく熟達し、僭主方の将たちの支柱たるルリキウスがいた。城壁のほぼ全体にわたって、おびただしい数の兵がおり、ブリクシアのもとではすでに大半が打ちのめされていた。しかし、体の一部が病めば、その健やかさ全体が損なわれがちであるように、あの大軍の一部が禍に冒されたことは、全軍を恐怖の伝染によって散り散りにしてしまったのである。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 25.5

5

Quam faciles lapsus infirmitas haberet, cum eam intempestiva movit audacia, cum saepe alias, tum maxime in illa obsidione perspectum est.

PL 8, 599C

弱さというものが、時ならぬ大胆さに動かされるとき、どれほどたやすく崩れ落ちるものであるかは、他の折にもたびたび見られたが、とりわけあの包囲戦において明らかに見て取られたのである。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 25.6

6

Clausi impetum faciunt, et qui se aliquamdiu latendo a morte defenderant, facta pugnandi copia poenas eruptionis temerariae pependerunt.

PL 8, 599C

籠城していた者たちが突撃を仕掛け、しばらくの間身を潜めることで死から逃れていた者たちが、いざ戦う機会を得るや、無謀な出撃の報いを払わされたのである。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 25.7

7

Idemque Ruricius magna suorum clade rejectus in moenia, spe jam lassa, sed adhuc mente vesana, cum se Veronam proripuisset, novos eodem egit exercitus, et praecipitante jam die bellum non detrectavit, pugnae avidior quam salutis.

PL 8, 599C

そして同じルリキウスは、味方の大きな損害によって城壁の内へと押し戻され、望みはすでにくたびれ果てていたが、なお正気を失った心のままに、ウェロナへと逃れると、新たな軍勢をそこへ引き入れ、すでに日が傾きかけていたにもかかわらず、戦いを避けようとはしなかった。彼は身の安全よりも戦いを求めることに貪欲であったのだ。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 25.8

8

Sed eum exitus magis quam merita fefellerunt. Nam furorem mors domuit, quem non potuerat, nec considerati ratio, nec victi formido sanare.

PL 8, 600A

しかし彼を欺いたのは、彼の功績というよりも結末であった。というのも、思慮ある理性も、敗北の恐怖も癒すことのできなかったその狂気を、死こそが鎮めたからである。