Panegyricus Constantino Augusto dictus 17.1
Franci ipsi, praeter caeteros truces, quorum vis cum ad bella effervesceret ultra ipsum Oceanum aestu furoris evecta, Hispaniarum etiam oras armis infestas habebat: ii igitur sub armis tuis ita conciderunt, ut deleri funditus possent, nisi divino instinctu, quo regis omnia, quos ipse afflixeras conficiendos filio reservasses.
PL 8, 594C他の誰にもまして猛々しいフランク人たち自身、その勢いが戦へと沸き立つとき、狂乱の高潮に運ばれてかの大洋の彼方にまで及び、ヒスパニアの沿岸をさえ武力で脅かしていた者たちであるが、彼らはあなたの武力のもとでこれほどまでに打ち倒されたので、あなたが万物を統べるときの神的な導きによって、自ら打ちのめした彼らを、息子が仕上げるようにと残しておかなかったならば、根絶やしにされてしまいかねなかったほどであった。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 17.2
Quamquam ad gloriam vestram foecunda malis suis natio ita raptim adolevit, robusteque recreata est, ut fortissimo Caesari primitias ingentis victoriae daret, cum memoria acceptae cladis non infracta, sed asperata pugnaret.
PL 8, 595Aとはいえ、皇帝と副帝たちの栄光のために、おのれの災いをむしろ肥やしとするこの民族は、これほど急速に育ち直り、力強く蘇ったので、この上なく勇猛なる副帝に大いなる勝利の初穂を捧げることとなった。受けた敗北の記憶にくじけることなく、かえってそれに猛り立って戦ったのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 17.3
Differamus parumper Italicas expeditiones, quibus Segusiensium civitatem, quae superatis Alpibus Italiae claustrum objicit, cum vi et virtute velut januam belli refregisses, inde per objectas acies, per exercitus obvios, usque ad Romana moenia inoffensus victoriarum impetus percucurrit.
PL 8, 595Aイタリアへの遠征については、しばらく先に延ばすこととしよう。その遠征において、あなたは、アルプスを越えた先でイタリアの関門として立ちはだかるセグシオ人の都市を、力と武勇とによって、いわば戦の扉として打ち破り、そこから、立ちはだかる戦列を、行く手を阻む軍勢を越えて、ローマの城壁に至るまで、勝利の勢いは何にも妨げられることなく駆け抜けたのである。