Panegyricus Constantino Augusto dictus 28.1
Non enim casu, non fiducia, factum putemus, ut ultro etiam exercitum educeret adversum eum, cujus adventus stridorem ipsum perhorresceret, nisi animum jam metu devium infestior deus, et pereundi maturitas perpulisset: quod ipsa ratio disponendi exercitus docuit illum mente perdita, implicatoque consilio, cum eum pugnae locum caperet, ut interclusa fuga moriendi necessitatem imponeret, cum spem victoriae non haberet.
PL 8, 601B彼が、その到来の音そのものにさえ震え上がるはずの相手に対して、みずから進んで軍を率いて出たのは、偶然によることでも、自信によることでもないと、我々は考えるべきである。すでに恐怖によって道を踏み外していた彼の心を、いっそう険しい神が、また滅びの機の熟したことが、駆り立てたのでなければ、そうはならなかったであろう。というのも、軍の配置そのものの仕方が、彼が正気を失い、思案も乱れたまま、戦いの場を選ぶにあたって、退路を断つことで死の必然を自らに課してしまったこと——勝利の望みを持たぬままに——を示しているからである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 28.2
Quod quidem imperatori nostro optandum largiter fuit, qui hoc uno maxime offenditur, si certamen lubricum faciat spes prompta fugiendi. Relaxaverit acies, aut frons impulsa titubaverit, fiducia manuum ad pedes migrat.
PL 8, 601Bこれは実に、我々の皇帝にとって大いに望ましいことであった。皇帝は、逃げやすいという望みが戦いを覚束ないものにすること、ただその一事に何よりも不満を覚える人だからである。戦列が緩み、あるいは押された前線がぐらつけば、手にあった自信は足へと移ってしまうものなのだ。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 28.3
Non amas, Imperator, bella, nisi ferventem hostem in gradu suo praecisa fuga teneat, ut aut ferro concidat, aut miseratione servetur.
PL 8, 601C皇帝よ、あなたは、退路を断たれた敵が、その場に踏みとどまり、剣によって倒れるか、あるいは憐れみによって救われるかしかないという戦いでなければ、戦を好まないのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 28.4
Apud Tiberim igitur suos instruxit, sic ripae locatos, ut ultimorum vestigia praesagio quodam eventurae cladis unda fatalis allueret: ita vero multitudine suppeditante, ut ultra quam visus agi posset, extenta acies pertineret; non quo frons imbecilla tractu invalido duceretur, sed tanta subsidiorum atque ordinum confirmatione, ut acies non porrectior quam robustior murum utrinque praeberet; quod eam nec constipatio contraxisset, nec longitudo tenuaret.
PL 8, 601Cそれゆえ彼はティベリス河のほとりに軍を配置し、後方の者たちの足跡を、来るべき敗北をあらかじめ告げるかのように、宿命の川波が洗うほどに川岸ぎりぎりに据えたのである。しかも、その多勢は、目の届く限りを超えて、戦列が長く延び渡るほどであった。とはいえ、前線が弱々しく間延びした配置によって導かれていたのではなく、予備隊と隊列の配置がこれほど強固であったので、戦列は長く延びていると同時にそれに劣らず頑丈であり、両翼にわたって城壁のごとき備えを示していた。それは、密集によって縮こまることも、長さによって薄くなることもなかったからである。