Panegyricus Constantino Augusto dictus 10.1
Sed profecto nulla vi possunt coire, quae naturali divortio dissident: nec ulla tam fidelis est copula, quae in diversum tendentia nexu suo teneat.
PL 8, 590Aしかし実に、本性上の分裂によって隔たったものどもは、いかなる力によっても一つに集まることはできない。相反する方向へと向かうものどもを、その結びつきによってつなぎとめうるほど確かな絆もまた存在しないのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 10.2
Perpendit scilicet secum excellens prudentia tua, eique semper pietas applicata, omnes concordiae commoditates; illam esse fundamentum ac radicem otii, bonorum civilium seminarium, quietis publicae segetem, et almam pacis altricem.
PL 8, 590Aあなたのすぐれた知恵は、それに常に寄り添う敬虔さとともに、おのれのうちで、和合がもたらすあらゆる利点を推し量ったのである。すなわち、和合こそが平安の基礎であり根であり、公共の善の苗床であり、公けの静けさの実りであり、平和を育む慈しみ深き乳母であることを。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 10.3
Sed o quam aeger est ad honestatem recursus his, qui jam gradum ex nequitia protulerunt! Vocas ad societatem; appetitum tuum refugit, adversatur, horrescit; nihil sibi putat tecum commune, quia nihil simile est; jam certe quiescere virtuti integrum non est.
PL 8, 590Bしかし、おお、すでに邪悪へと一歩を踏み出してしまった者たちにとって、正しさへと立ち返ることは、何と困難なことであろうか。あなたは彼を交わりへと呼びかける。だが彼は、あなたのその意向から逃げ去り、それに逆らい、それに慄く。彼はあなたと何一つ共通するものを持たぬと思っている、何一つ似たところがないからである。もはや確かに、力にとって、静観していることは許されない。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 10.4
Nam bellum animo gerere, armis abstinentem, non concordiae ratio est, sed ignava dissensio.
PL 8, 590Bというのも、武器を差し控えながら心のうちで戦を構えることは、和合の理ではなく、臆病な不和にほかならないからである。