Panegyricus Constantino Augusto dictus 31.1
Non agebantur quidem ante currum vincti duces; sed incedebat tandem soluta nobilitas. Non conjecti in carcerem barbari; sed educti e carcere consulares. Non captivi alienigenae introitum illum honestaverunt, sed Roma jam libera.
PL 8, 603A戦車の前に、縛られた将たちが引かれてゆくのではなく、ついに解き放たれた貴族たちが歩み進んでいたのである。牢獄に投げ込まれる蛮族がいるのではなく、牢獄から連れ出される元執政官たちがいたのである。異国の捕虜たちが、あの入城を飾ったのではなく、すでに自由になったローマその都市がそれを飾ったのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 31.2
Nihil ex hostico accepit, sed seipsam recuperavit, nec praeda auctior facta est, sed esse praeda desivit, et, quo nihil adjici ad gloriae magnitudinem majus potest, imperium recepit, quae servitium sustinebat.
PL 8, 603Aローマは敵地から何一つ受け取ったのではなく、おのれ自身を取り戻したのである。戦利品によって富み増したのではなく、戦利品であることをやめたのである。そして、栄光の大きさにこれ以上何も付け加えようのないことに、隷属を耐え忍んでいたローマは、支配権そのものを取り戻したのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 31.3
Duci sane omnibus videbantur subacta vitiorum agmina, quae Urbem graviter obsederant. Scelus domitum, victa perfidia, diffidens sibi audacia et importunitas catenata; furor vinctus, et cruenta crudelitas inani terrore frendebant: superbia atque arrogantia debellatae, luxuries coercita, et libido constricta nexu ferreo tenebantur.
PL 8, 603B実に、人々の目には、ローマを重く包囲していた悪徳の軍勢が、征服されて引き立てられてゆくかのように見えた。罪は制せられ、不実は打ち負かされ、おのれを信じられなくなった大胆さと、無遠慮とが鎖につながれていた。狂気は縛められ、血に汚れた残忍さは、空しい恐怖の中で歯ぎしりしていた。傲慢と尊大は打ち破られ、奢侈は抑え込まれ、欲情は鉄の枷に締め上げられていたのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 31.4
Sequebatur hunc comitatum suum tyranni ipsius teterrimum caput; ac, si qua referentibus fides est, suberat adhuc saevitia, et horrendae frontis minas mors ipsa non vicerat. Injiciebantur vulgo contumeliosissimae voces.
PL 8, 603Bこの行列に続いていたのは、僭主その人の、この上なく忌まわしい首であった。そして、語り伝える人々の言葉に信を置くならば、そこにはなお残忍さが潜んでおり、その恐ろしい額の脅しを、死そのものさえも消し去ることができなかったという。群衆からは、この上なく侮蔑に満ちた罵声が浴びせられていたのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 31.5
Nam et ludibriis oppressoris sui auspicari libertatem juvabat, et mira cum voluptate conceptus e vita terror, insultatione interitus obterebatur.
PL 8, 603Bというのも、人々は、おのれを抑圧していた者を嘲ることをもって、自由の始まりを祝うことを喜びとしたからであり、また、その生きていた間に人々の心に刻まれた恐怖は、その死への侮蔑によって、驚くべき快さとともに踏みにじられたのである。