ナザリウスfl. 321

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Panegyricus Constantino Augusto dictus

Caput XIII 第XIII章

Nazarius · Panegyricus Constantino Augusto dictus · PL 8, 591C · 5 sectiones

Panegyricus Constantino Augusto dictus 13.1

1

Nihil profecto gravius, nihil miserius Roma doluisti. Quamvis recondita alte magis gemeres, et ingestos quotidie luctus callo quodam obduratae patientiae sustineres, confessus est se inconsultior dolor, nec timuit deprehendi, et male clausi signa moeroris per vultus indices exierunt.

PL 8, 591C

ローマよ、お前はこれ以上重く、これ以上惨めに苦しんだことはなかった。お前は深く胸の内に秘めてこそ、いっそう深く嘆いていたのであり、日々押し寄せる悲嘆を、鈍く硬くなった忍耐の胼胝によって耐え忍んでいたとはいえ、その苦悩は思慮を失って自らを露わにし、見咎められることを恐れず、うまく閉じ込められなかった悲しみの徴が、物語る面持ちを通して外へと現れ出たのである。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 13.2

2

Hoc enim, Roma, tot vulneribus saucia vindicari volebas, cum tamen praestantissimus princeps injuriae suae negligens ulcisci tuas mallet.

PL 8, 592A

というのも、ローマよ、これほど多くの傷を負ったお前は、まさにこの復讐を望んでいたのであるが、この上なくすぐれた元首は、自らの受けた不正を顧みず、むしろお前の受けた不正を晴らすことを選んだのである。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 13.3

3

Ita ambo, benigni ratiocinatores officiorum, paria fecistis, tu voto, quo solo valebas, ille amore pariter et facultate, ut tantum bonorum tibi tribueret quantum te sibi velle recognosceret.

PL 8, 592A

こうして、務めを推し量ることに寛容な両者は、等しきことを成し遂げた。ローマよ、お前は、お前だけが力とすることのできた誓願によって、彼はまた、愛と能力とを等しく用いることによって、お前が彼に望むとおのれで認めるだけの善きことを、お前に与えたのである。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 13.4

4

Pugnasti igitur, Imperator, coactus quidem, sed hoc maxime victoriam meruisti, quia non desiderabas. Optasti pacem, sed ignosce si plus omnium vota valuerunt.

PL 8, 592A

皇帝よ、あなたは確かに強いられて戦った。しかし、まさにそれゆえにこそ、あなたは勝利にふさわしい者であった。あなたはそれを望んでいなかったのだから。あなたは平和を望んだ——しかし、万人の誓願のほうがそれにまさったとしても、許してほしい。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 13.5

5

Nec illa solita obsecundare coeptis tuis divinitas, in hoc refragata est; sed aliquid ex sententia tua non cedit, ut plus pro meritis iniret. Negata est concordia cui erat parata victoria.

PL 8, 592A

常にあなたの企てに従う神性も、この点においては逆らったのではない。ただ、あなたの意向のいくらかが通らなかったのは、あなたの功績にふさわしいものを、より大きく手にするためだったのである。勝利がすでに用意されていた者にとって、和合は拒まれたのだ。