Panegyricus Constantino Augusto dictus 21.1
Primam igitur Segusiensium civitatem, quam primam iter dederat, victoria facilis amplexa est. Quae resistendi pertinacia ita in se imperatoris vim convertit, ut pietatem tamen non alienaverit.
PL 8, 597Aそれゆえ、行軍の道がまず最初に差し出したセグシオ人の都市を、まず、たやすい勝利が迎え取った。その頑なな抵抗は、皇帝の力をおのれの上に向けさせはしたものの、その敬虔を遠ざけることはなかったのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 21.2
Nam cum introitus vi manu quaereretur, et portarum inflammatio ignem late distulisset, cujus facilis per adjuncta contagio partu pestifero valescebat, maxima benignissimi imperatoris fuit cura, non modo ut incendium non adjutum senesceret, sed oppressum emori posset; et longe operosior clementia quam fortitudo ejus perspecta est: cum plus in conservanda urbe quam in capienda fuerat laboris oriretur.
PL 8, 597Aというのも、力ずくで入城が求められ、城門への放火が広く火を運んで、隣接する建物へとたやすく燃え移り、災いをもたらす勢いで強まっていったとき、この上なく慈しみ深い皇帝が何よりも意を用いたのは、その火事が手を加えられぬまま自然に衰えることだけではなく、押さえ込まれて消し止められうることであった。こうして、彼の寛容のほうが、その勇敢さよりもはるかに骨の折れるものであったことが見て取られたのである。都市を攻め落とすことよりも、それを守ることにこそ、より大きな労苦が生じたのだから。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 21.3
Itaque digrediens sic cupidam sui fecit, ut eam ad omne obsequium non victoriae metus componeret, sed admiratio lenitatis.
PL 8, 597Bこうして、皇帝はそこを立ち去るにあたって、その都市をこれほどまでに自らを慕う者としたので、それをあらゆる従順へと向かわせたのは、勝利への恐れではなく、その柔和さへの驚嘆であったのである。