Panegyricus Constantino Augusto dictus 35.1
Longum est ex illo percensere beneficia principis, quae in orbem sine modo redeuntia, contexta ejus benignitate fulserunt, ita infinita numero, commodis magna, ut nunquam oblivione gratiam obductura sit vel multitudo omnium, vel utilitas singulorum.
PL 8, 606Aその時以来の元首の恩恵を数え上げることは、あまりに長い務めであろう。それらは、際限なく世界へと繰り返し及び、彼の慈愛に織り込まれて輝いており、その数において無限であり、益において大いなるものであるから、その総体においても、一人一人にもたらされた益においても、感謝が忘却によって覆われることは決してあり得ないであろう。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 35.2
Sensisti, Roma, tandem arcem te omnium gentium, et terrarum esse reginam, cum ex omnibus provinciis optimates viros curiae tuae pigneraveris: ut senatus dignitas non nomine quam re esset illustrior, cum ex totius orbis flore constaret.
PL 8, 606Aローマよ、お前はついに、あらゆる諸国民の頂点であり、この地の女王であることを実感したのである。あらゆる属州から、すぐれた人々をお前の元老院に迎え入れたときに。こうして元老院の品位は、名において輝かしいというより、実においていっそう輝かしいものとなった。全世界の精華から成り立っていたのだから。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 35.3
Populi vero Romani vis illa et magnitudo venerabilis, ad imaginem antiquitatis relata, non licentia effraenis exultat, non abjecta languide jacet, sed sic assiduis divini principis monitis temperata est, ut, cum ad nutum ejus flexibilis et tenera ducatur, morigeram se non terrori ejus praebeat, sed benignitati.
PL 8, 606Aそしてローマ人民のあの力と崇めるべき偉大さは、古の姿を思い起こさせつつ、締まりのない放埒によって浮かれ立つのでもなく、投げ捨てられたように力なく横たわるのでもなく、神々しき元首の絶え間ない教えによって整えられているので、彼の意向のままにしなやかに、素直に導かれつつも、その恐ろしさゆえにではなく、その慈愛ゆえに従順であるのだ。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 35.4
Placidam quippe rerum quietem, et profundum Urbi otium gentes perdomitae condiderunt. Vacat remissioribus animis delectamenta pacis adhibere.
PL 8, 606B実に、平定された諸国民が、事の穏やかな静けさと、ローマにとっての深い安らぎとを打ち立てたのである。くつろいだ心には、平和の楽しみに身をゆだねる暇があるのだ。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 35.5
Celeberrima quaeque Urbis novis operibus enitescunt: nec obsoleta modo per vetustatem redivivo cultu insigniuntur; sed illa ipsa quae antehac magnificentissima putabantur nunc auri luce fulgentia indecoram majorum parcimoniam prodiderunt.
PL 8, 606Bローマの、この上なく名高い場所のすべてが、新たな造営によって輝きを増している。古びて朽ちていたものが、生まれ変わったかのような装いによって際立たせられるだけではない。かつてはこの上なく壮麗であると思われていたそのものさえもが、今や黄金の光に照り輝いて、先人たちの見苦しいまでの質素さを露わにしてしまったのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 35.6
Circo ipsi maximo sublimes porticus, et rutilantes auro columnae, tantum inusitati ornatus dederunt, ut illo non minus cupide conveniatur loci gratia quam spectaculi voluptate.
PL 8, 606B大競技場そのものにも、高くそびえる柱廊と、黄金に照り映える柱とが、これほど並外れた飾りを与えたので、そこには見世物の快楽に劣らず、その場所そのものの魅力によって、人々が競って集うようになったのである。