Panegyricus Constantino Augusto dictus 20.1
Antiqua admodum res est quam proferam, sed non indigna memoratu. Illyrii quondam, despicientes Eropi regis infantiam, Macedones bello lacesserunt.
PL 8, 596B私がこれから語ることは、まことに古い出来事であるが、語るに値しないものではない。かつてイリュリア人たちは、王アエロポスの幼さを侮って、マケドニア人に戦を仕掛けたのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 20.2
Et prima quidem congressio secundum illos fuit; verum Macedones cum bellum reficerent, regem suum in cunis ad aciem detulerunt.
PL 8, 596Cそして、最初の戦いは確かに彼らに有利であった。しかし、マケドニア人たちは戦いを立て直すにあたって、揺り籠に入れたおのれの王を戦列へと運んだのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 20.3
Cum illos ira, hos miseratio, illos signorum cantus, hos pueri vagitus accenderet, mutata est ratio certaminis; vicerunt qui amore pugnabant.
PL 8, 596C彼らを怒りが、こちらの者たちを憐れみが、彼らを軍旗の響きが、こちらの者たちを幼子の泣き声が奮い立たせるとき、戦いの様相は一変した。愛によって戦った者たちが勝利したのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 20.4
Quanto igitur est amor fidelior accepti beneficii memoria, quam praesumptione futuri, quod illic percepta res juvat, hic expectata blanditur, tanto tui animosius dimicaverunt, qui non puero spem gratiae munerabatur, sed principi post natos homines benignissimo meriti debitum rependebant.
PL 8, 597Aそれゆえ、愛というものが、未来への期待によるよりも、すでに受けた恩恵の記憶によるほうがどれほど確かなものであるか——前者では手にしたものが人を喜ばせ、後者では期待されるものが人を誘うだけであるのだから——それと同じだけ、あなたの兵たちはいっそう気概をもって戦ったのである。彼らは、恩恵を望んで幼子に尽くしていた〔底本は munerabatur。主語に合わせて munerabantur と読む〕のではなく、人の生まれてよりこのかたこの上なく慈しみ深い元首に対して、その功に負うものを返していたのだから。