Panegyricus Constantino Augusto dictus 23.1
Te tamen, Imperator, non terruit, nec quod tanto numero duplicabat armatura terrorem, nec quod vim armis numerus addebat.
PL 8, 598Aしかし皇帝よ、あなたは、これほどの数によって武具が恐怖を倍加させていたことにも、その数が武器に力を加えていたことにも、少しも怯まなかったのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 23.2
Certum est enim pro negotii modo animosam esse virtutem, quod ex se rerum captum suum temperat: in parvis prope ad securitatem remissa, in mediocribus modice intensior, ubi magna venerunt, juxta magnitudinem exantlandi operis erigitur.
PL 8, 598A実に、力というものは、ことがらの大きさに応じて気概を発揮するものであり、おのれの内から、ものごとの捉え方を自ら調整するというのは確かなことである。小さきことにあっては、ほとんど安心と言えるほどに緩み、中くらいのことにあっては、いくらか張りつめ、大いなることが到来したときには、成し遂げるべき仕事の大きさに応じて、いっそう奮い立つのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 23.3
Illa armorum ostentatio, et operti ferro exercitus, qui imbelles oculos vulnerassent, invictas mentes incitaverunt: quod imbutus imperatoris exemplo totis animis ejus miles ardescit, cum invenit hostem quem vinci deceret.
PL 8, 598Aあの武具の誇示、鉄に覆われた軍勢は、戦を知らぬ目を傷つけるものであったとしても、不屈の心をかえって奮い立たせたのである。皇帝の模範に染め上げられた兵は、打ち負かすにふさわしい敵を見出すとき、心の全てをもって燃え立つのだから。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 23.4
Cataphractos equites, in quibus maximum steterat pugnae robur, ipse tibi sumis. His disciplina pugnandi est, cum aciem arietaverint, servent impressionis tenorem, et, immunes vulnerum, quidquid oppositum sine haesitatione perrumpant.
PL 8, 598A戦の強さの中心をなしていた重装騎兵たちを、あなた自らが引き受ける。彼らの戦いの規律はこうである——敵の戦列に体当たりを加えたなら、その突撃の勢いを保ち続け、傷を負わぬまま、立ちはだかるものが何であれ、ためらうことなく突き破ることである。