Panegyricus Constantino Augusto dictus 14.1
In ore denique est omnium Galliarum, exercitus visos qui se divinitus missos prae se ferebant.
PL 8, 592B実に、ガリア全土の人々の口の端に、神意によって遣わされたと自ら称する軍勢が目撃されたことが上っている。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 14.2
Et quamvis coelestia sub oculos hominum venire non soleant, quod crassam et caligantem aciem simplex et inconcreta substantia naturae tenuis eludat; illi tamen auxiliatores tui aspici audirique patientes, ubi meritum tuum testificati sunt, mortalis visus contagium refugerunt.
PL 8, 592Bそして、天上のものごとが人の目に触れることは常にないとはいえ——それは、単純にして凝縮せざる希薄な本性の実体が、鈍く曇った眼差しを避けるからである——それでも、あなたを助けたあの者たちは、あなたの功績を証しし終えたとき、見られること聞かれることを許しながらも、死すべき者のまなざしによる穢れからは身を退いたのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 14.3
Sed quaenam illa fuisse dicitur species? qui vigor corporum? quae amplitudo membrorum? quae alacritas voluntatum? Flagrabant verendum nescio quid umbone corusci, et coelestium armorum lux terribilis ardebat: tales enim venerant, ut tui crederentur.
PL 8, 592Bしかし、それはいったいどのような姿であったと言われるのか。いかなる体の勢いであったのか。四肢のいかなる大きさであったのか。意志のいかなる敏活さであったのか。彼らは、盾の丸みにきらめきながら、何やら畏るべきものに燃え立っており、天上の武具の恐ろしい光が輝いていた。実に彼らは、あなたの兵と信じられるほどの姿でやって来たのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 14.4
Haec ipsorum sermocinatio, hoc inter audientes ferebant, Constantinum petimus, Constantino imus auxilio. Habent profecto et divina jactantiam, et coelestia quoque tangit ambitio. Illi coelo lapsi, illi divinitus missi gloriabantur quod tibi militabant.
PL 8, 592Bこれが彼ら自身の語り合う言葉であり、聞く者たちの間にこう伝えていた——我々はコンスタンティヌスを求めてゆく、我々はコンスタンティヌスを助けに行くのだ、と。実に、神々しきものにも誇りはあり、天上のものにさえ功名心は触れるのである。天より降ったあの者たち、神より遣わされたあの者たちは、あなたのために戦っていることを誇りとしていたのだ。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 14.5
Ducebat hos, credo, Constantius pater, qui terrarum triumphis altiori tibi cesserat, divinas expeditiones jam divus agitabat.
PL 8, 593A思うに、彼らを率いていたのは、父コンスタンティウスであった。彼は、地上の凱旋の栄誉をより高きあなたに譲り渡し、すでに神となって、神々しい遠征を行っていたのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 14.6
Magnus hic quoque pietatis tuae fructus, quod quamvis particeps coeli ampliorem se fieri gratia tua senserit, et cujus munera in alios influere jam possent, in eum ipsum tua munera redundarint.
PL 8, 593Aこれもまた、あなたの敬虔さがもたらした大いなる実りである。すなわち、彼はすでに天に与る身でありながら、あなたの恩寵によって自らがいっそう大きな者になったと感じ、その恩恵はすでに他の者たちへも流れ込みうる力を持っていたにもかかわらず、あなたの恩恵は彼その人へと溢れ返ったのである。