Panegyricus Constantino Augusto dictus 3.1
Quis, oro, Constantine maxime? praesentem enim mihi alloqui videor, qui etsi conspectu abes, revelli tamen mentibus non potes: quis, inquam, aspirare laudes tuas valeat aequiparandi magis spe, quam gratia non tacendi?
PL 8, 585A私は問いたい、いとも偉大なるコンスタンティヌスよ——あなたは、たとえ目には見えぬところにいようとも、心から引き離すことはできぬゆえ、あたかも眼前にいるかのように、私はあなたに語りかけているのである——重ねて問おう、いったい誰が、ただ黙さずにいるためというよりも、それに並びうるという望みを抱いて、あなたの誉れを目指すことができようか。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 3.2
Quis tam potens fandi, cujus copia tam larga, tam felix, quae cum virtutes attrectaverit, non aut circumventa numero, desperato exitu stupeat, aut obterat magnitudinem, aut splendore obsolefacta tantum nitoris habeat, quantum ex rerum luce collegerit?
PL 8, 585Aいったい誰が、これほど語るに力あり、これほど豊かで幸いなる弁舌を持ち、あなたの数々の徳に触れるとき、その数の多さに取り囲まれて出口を見失い立ち尽くすことも、その偉大さを押しつぶしてしまうことも、あるいは光輝に圧倒されて色褪せ、事柄そのものの光から集めただけの輝きしか持たぬということもない、と言えるだろうか。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 3.3
Cujus cum divina virtus, et ejus misericordia comes, appendixque victoria urbem Romam non praecipitantem exceperit, sed afflictam ac plane jacentem excitarit, recrearit, erexerit, cumque aliae felicissimae tuae prius ac deinceps expeditiones non minus in se operis amplexae sint, quam ex ipsis faucibus fati Roma servata; quid dignum magnitudine tua excogitari ac dici potest, in cujus laudibus id maximum non est, quod in terrarum orbe primarium est?
PL 8, 585Aあなたの神的な力と、それに伴う慈しみと、その付随物たる勝利とが、まさに崩れ落ちんとするローマの都を迎え取ったのではなく、すでに打ちひしがれ、まったく地に倒れ伏していたそれを立ち上がらせ、蘇らせ、引き起こしたのであり、しかも、それより先に、またそれに続いて成し遂げられた、あなたのこの上なく幸いな他の数々の遠征もまた、運命の顎そのものからローマを救い出したことに劣らぬ労苦をおのれのうちに含んでいるとすれば——あなたの偉大さにふさわしいものとして、いったい何を考え出し、語ることができようか。あなたへの賛辞においては、世界において第一のものでさえ、最大のものではないのだから〔id maximum non est, quod … primarium est の関係は取りにくい。ローマを救った功すら最大の誉れではない、の意に解した〕。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 3.4
Nobilissimorum quoque Caesarum laudes exequi velle studium quidem dulce, sed non et cura mediocris est, quorum in annis pubescentibus non erupturae virtutis tumens germen, non flos praecursor indolis bonae, laetior quam uberior apparet, sed jam facta grandifera, et contra rationem aetatis maximorumque fructuum matura perceptio.
PL 8, 585Bこの上なく高貴なる副帝たちの誉れを語り尽くそうと望むこともまた、心そそられる務めではあるが、並々ならぬ骨折りでもある。彼らにあっては、思春の年頃において、やがて噴き出す力のふくらみゆく芽や、善き資質を先駆けて示す花が、豊かというよりむしろ喜ばしいものとして現れるのではなく、すでに大いなる実りをもたらす行いそのものが、そして年齢の理に反して、この上ない実りの成熟した収穫が現れているのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 3.5
Quorum alter jam obterendis hostibus gravis terrorem paternum, quo semper barbaria omnis intremuit, derivare ad nomen suum coepit; alter jam consulatum, jam venerationem sui, jam patrem sentiens, si quid intactum aut parens, aut frater reservet, declarat mox victorem futurum, qui animo jam vincit aetatem.
PL 8, 585B彼らのうち一方は、すでに敵を打ち砕くことに重きをなし、あらゆる蛮族が常に震え上がってきた父の威嚇を、おのれの名へと引き寄せ始めており、もう一方は、すでに執政官の位を、すでに自分に向けられる崇敬を、すでに父を感じ取っており、もし父あるいは兄が何か手つかずのものを残しているとすれば、心においてすでに年齢を凌駕している彼が、間もなく勝利者となるであろうことを示しているのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 3.6
Rapitur quippe ad similitudinem suorum excellens quaeque natura, nec sensim ac lente indicium promit boni, cum involucra infantiae vividum rumpit ingenium. Unde enim principis maximi tam effusus in liberos animus, nisi quod in illis jam simulacrum sui conspicit?
PL 8, 585C実に、すぐれた本性はどれも、おのれの一族に似ることへと引き寄せられてゆくものであり、生き生きとした才知が幼児期の包みを打ち破るとき、善さの徴を少しずつ、ゆるやかに示すのではない。そもそも、この上なく偉大なる元首が、その子らに対してこれほど溢れんばかりの愛情を注ぐのは、彼らのうちにすでに自分自身の似姿を見て取っているからでなくて何であろうか。