ナザリウスfl. 321

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Panegyricus Constantino Augusto dictus

Caput XI 第XI章

Nazarius · Panegyricus Constantino Augusto dictus · PL 8, 590B · 5 sectiones

Panegyricus Constantino Augusto dictus 11.1

1

Licet non sit in his ratio desideranda qui semel de via praecipites ire coeperunt, mirari tamen nequeo, cum id delatum non amplexus sit, quod impudens esset si auderet optare. Utrum Urbis funestam illam lacerationem lente ac remisse te laturum putavit?

PL 8, 590B

一度道を踏み外して真っ逆さまに突き進み始めた者たちに理屈を求めるべきではないとはいえ、それでも私は驚かずにはいられない。自分から望むことさえ厚かましいはずのものが差し出されたのに、彼はそれを受け入れなかったのである。彼は、ローマのあの痛ましい引き裂かれた姿を、あなたが緩やかに、寛大に耐え忍ぶだろうと思っていたのだろうか。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 11.2

2

Sed natura affert ut injuriae ejus quem diligas etiam si re ipsa graves sunt, fiant tamen amore graviores: an credidit conserenda manu non inferiorem?

PL 8, 590B

しかし自然の成り行きとして、愛する者から受けた不正は、たとえそれ自体が重いものであろうとも、その愛ゆえにいっそう重く感じられるものである。それとも彼は、直接に手合わせをすれば自分が劣らないと信じていたのだろうか。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 11.3

3

Hoc vero quam opinari non potuerit exitus docuit, cum signis tam saepe collatis, nihil unquam fuerit, quod aut spes aucuparetur, aut fortuna promitteret. Dolis, credo, existimavit decipi posse.

PL 8, 590C

しかし、それを彼が思い描くことなどできなかったことを、結末そのものが示している。というのも、これほどたびたび軍旗を交えながらも、望みをかき立てるものも、運命が約束するものも、これまで何一つなかったからである。おそらく彼は、策謀によって欺くことができると考えたのであろう。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 11.4

4

Sed non virtus tua de congressione, quam prudentia est de fraude securior. Quis enim ad praesentiendum sagacior? quis vigilantior ad videndum? Quis contemplatur praesentia acrius, ventura prolixius, ambigua certius, captiosa felicius?

PL 8, 590C

しかし、あなたの力が正面からの対決について安んじているのに劣らず、あなたの知恵もまた欺きについて安んじているのである。実に、いったい誰が、あなたより先を見通すことに長け、見張ることに油断なき者であろうか。いったい誰が、目の前のことをより鋭く、来るべきことをより遠くまで、あいまいなことをより確かに、罠に満ちたことをより幸いに見通すことができようか。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 11.5

5

Non hinc tecum Lynceus ille certaret, qui, ut poetae ferunt, parietum septa et arborum truncos visu facile trajiciebat; aut etiam ille quem eadem vetustas locuta est, cum in Siciliensi specula constitisset, conspicari solitum naves quae Africae portum subirent; cum prospectum hominis non aer offusus, quem crassiorem exhalatio maris faceret, non tantum disjunctarum regionum longinquitas impediret.

PL 8, 591A

この点であなたと張り合うことは、あのリュンケウスにもできぬであろう。詩人たちが伝えるところによれば、彼は壁の仕切りも木の幹も、その眼差しでたやすく貫き通したという。あるいは、同じ古伝が語る、シチリアの物見の塔に立てば、アフリカの港へと入る船を見て取るのを常としたというあの者にもできぬであろう。人の視界は、海の蒸気によって濃くされた立ちこめる大気にも、隔たった地の遠さにも、これほどまでは妨げられなかったというあの者にも。