ナザリウスfl. 321

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Panegyricus Constantino Augusto dictus

Caput XXXII 第XXXII章

Nazarius · Panegyricus Constantino Augusto dictus · PL 8, 603C · 8 sectiones

Panegyricus Constantino Augusto dictus 32.1

1

Quis triumphus illustrior? quae species pulchrior? quae pompa felicior? Dicam itaque, Imperator, quo uno satis mihi videor divinam gloriam tuam significaturus. Quot in illo turpitudinum notas extinxeras, tot in te laudum infulae refulserunt.

PL 8, 603C

いったいどのような凱旋が、これより輝かしいであろうか。どのような光景が、これより美しいであろうか。どのような行列が、これより幸いなものであろうか。それゆえ皇帝よ、私は、これ一つで、あなたの神々しい栄光を十分に示しうると思われることを語ろう。あなたが彼の身に消し去った恥辱の徴の数だけ、あなたの上には誉れの飾り帯が輝いたのである。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 32.2

2

Fraudari indulgentissimus princeps ea gratia neminem voluit, quominus omnia quo odium ejus pervaserat, spectaculum tyrannici funeris expiaret.

PL 8, 603C

この上なく寛大なる元首は、誰一人としてこの恩恵から漏らすことを望まなかった。彼への憎しみが行き渡っていたあらゆる場所が、あの僭主の最期の見世物によって、その恨みを晴らすことができるようにと。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 32.3

3

Ubique jam quidem laetitiam gestae rei diffuderat fama velox, et ad celeritatem nuntii pennata victoria; insequebatur tamen uberiore cum gaudio ipsius rei fructus, quod ad animum languidius accedunt quae aurium via manant, quam quae oculis hauriuntur.

PL 8, 603C

すでに至るところに、速やかな風評が、成し遂げられた出来事の喜びを撒き広げており、翼をつけた勝利が、その知らせの速さに劣らず伝わっていた。しかし、その事の実りは、なおいっそう大きな喜びをもって後から到来したのである。耳を通って流れ込むものは、目によって汲み取られるものに比べて、心にはより鈍く伝わるものだからである。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 32.4

4

Itaque tanti per Italiam concursus hominum excitabantur, tantae ex oppidis effusiones, ut facile anteacti terroris testificatio in praesenti exultatione luceret.

PL 8, 604A

こうしてイタリアの至るところで、これほど大勢の人々の群れが沸き起こり、町々からこれほど多くの人が溢れ出たので、今この喜びのうちに、以前の恐怖の証しが、たやすく見て取れるほどであった。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 32.5

5

Pari studio missum ejusdem tyranni ad permulcendam Africam caput, ut quam maxime vivus afflixerat, laceratus expleret.

PL 8, 604A

同じ熱意によって、あの僭主の首は、アフリカを慰めるために送られた。彼が生前もっとも激しく苦しめたその地を、切り裂かれた姿で満足させるためである。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 32.6

6

Et nondum satis tempestivo mari, affuerunt tamen navigantibus felices aurae, et fluctus secundi, beatissimamque victoriam ipsa etiam elementa juverunt. Caput, in quo titulus tantae laudis circumferebatur, reddidit Tiberis, prosecuti sunt venti, maria servarunt.

PL 8, 604A

海はまだ十分に航海に適した時季ではなかったが、それでも航海する者たちには幸いな風が恵まれ、波は順風となり、この上なく幸いなる勝利には、四大元素そのものさえもが手を貸したのである。これほどの誉れの標を負って運ばれるその首を、ティベリス河は差し出し、風はそれに付き従い、海はそれを守り抜いたのであった。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 32.7

7

Quonam modo te, potens Africa, quanto laetitiae fremitu, quam insolenti voluptate jactasti? nihil quippe est immoderatius quam post longam tristitiam repens gaudium. Impetu suo fervet; nec ut primum liberum, continuo defaecatum, statim purum est.

PL 8, 604B

おお、力あるアフリカよ、お前はいったいどのようにして、これほどの歓喜のどよめきをもって、これほど並外れた快さをもって、おのれを誇り示したのであろうか。実に、長きにわたる悲しみの後に来る不意の喜びほど、際限を失うものはない。それはおのれの勢いに沸き立ち、自由を得たばかりのときには、直ちに澄み渡ることも、直ちに清らかになることもないものなのである。

Panegyricus Constantino Augusto dictus 32.8

8

Nam ut fistulae cum diu interceptae sunt, exitu dato, quo largiores, eo crassiores aquas evomunt; sic vota hominum metu interclusa turbide aliquid egerunt cum cumulata eruperunt.

PL 8, 604B

というのも、長く堰き止められていた水道管が、いざ出口を与えられると、豊かであればあるほど、いっそう濁った水を吐き出すように、恐怖によって堰き止められていた人々の誓願も、それが積もりに積もって噴き出したとき、幾分か濁りを帯びて現れたのである。