Panegyricus Constantino Augusto dictus 24.1
Sed tu, imperator prudentissime, qui omnes bellandi vias nosses, opem ex ingenio reperisti, quod tutissimum est, eludere, quod est difficillimum sustinere.
PL 8, 598Bしかし、この上なく思慮深き皇帝よ、戦のあらゆる術を知り抜いていたあなたは、おのれの才知から手立てを見出した——持ちこたえるのがもっとも難しいものは、かわすのがもっとも安全である、と。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 24.2
Diducta acie, in irrevocabilem impetum hostes effundis, dein quos ludificandos receperas reductis agminibus includis. Nihil proderat contra tendere, cum ex industria tui cederent. Flexum ad insequendum ferreus rigor non dabat.
PL 8, 598B戦列を左右に開いて、あなたは敵を後戻りのできぬ突撃へと注ぎ出させ、次いで、あざむき誘い込んでおいた者たちを、軍勢を引き戻して包囲した。抗って踏みとどまろうとしても、何の益もなかった。あなたの兵が策略によって退いていたのだから。鉄のごとき硬さは、向きを変えて追撃することを許さなかったのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 24.3
Ita nostri proditos sibi clavis adoriuntur: quae gravibus ferratisque nodis hostem vulneri non patentem caedendo defatigabant, ac maxime capitibus afflictatae, quos ictu perturbaverant, ruere cogebant.
PL 8, 598Bこうして我々の兵は、その身に晒された敵に棍棒で襲いかかった。重く鉄を打った瘤のあるその棍棒は、傷を負わせにくい敵を打ち据えて疲れ果てさせ、とりわけ頭部に打ち込まれるとき、一撃で朦朧とさせた者たちを、倒れ伏すことを余儀なくさせたのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 24.4
Tunc ire praecipites, labi reclines, semineces vacillare, aut moribundi sedilibus attineri, permixta equorum clade impliciti jacere, qui reperto sauciandi loco passim equitem effreni dolore fundebant.
PL 8, 598Cそのとき、真っ逆さまに落ちてゆく者、仰け反りながら滑り落ちる者、半死のままよろめく者、あるいは死にゆきながらも鞍に留まる者、倒れた馬とともに絡まり合って横たわる者があった。馬は、傷つけうる場所を見出されるや、苦痛に手綱も効かなくなり、至るところで騎手を振り落としていたのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 24.5
Ad unum interfectis, omnibus tuis integris, horrorem armorum ad miraculum victoriae transtulerunt, quod qui invulnerabiles habebantur sine tuorum vulneribus interissent.
PL 8, 599A敵は一人残らず討ち取られ、あなたの兵は誰一人として傷を負わなかった。彼らは、あの武具の恐ろしさを、勝利の驚異へと変えたのである。傷つけられぬとされていた者たちが、あなたの兵に傷一つ負わせることなく滅び去ったのだから。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 24.6
Antoninus imperator in toga praestans, et non iners nec futilis bello, cum adversum Parthos armis experiretur, visis cataphractis, adeo totus in metum venit, ut ultro ad regem conciliatrices pacis litteras daret.
PL 8, 599A皇帝アントニヌスは、平時の政においてすぐれ、戦においても怠惰でも役立たずでもなかったが、パルティア人を相手に武力を試みたとき、重装騎兵の姿を目にするや、すっかり恐怖に囚われ、自ら進んで王のもとへ和平を取りなす書簡を送ったほどであった。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 24.7
Quas cum rex immodicus animi respuisset, insolentia quidem barbari debellata est, sed patefactum est in his armis tantam inesse violentiam, ut et vincendus fideret, et superaturus timeret.
PL 8, 599Aその書簡を、思い上がった心を持つ王が拒んだとき、蛮族の傲慢さこそ打ち破られはしたが、この武具のうちにはこれほどの猛威が宿っており、負けるはずの者でさえ自信を持ち、勝つはずの者でさえ恐れを抱くほどであることが、明らかになったのである。