Panegyricus Constantino Augusto dictus 2.1
Fruimur quidem nos praesentium maxima voluptate, sed lenocinatur his jam futuri ratio; et quae temporibus disseparata sunt, animorum praesumptione junguntur.
PL 8, 584A我々は現在のことがらからこの上ない喜びを享受してはいるが、そこにはすでに未来への思いが色を添えており、時によって隔てられたものごとも、心の先取りによって結び合わされるのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 2.2
Quintumdecimum annum maximus princeps salutaris imperii degit, sed auguramur jam vicenalia, et venturi fidem superiorum felicitate sancimus.
PL 8, 584Aこの上なく偉大なる元首は、救いをもたらす統治の十五年目を過ごしているが、我々はすでに二十年祭を予兆し、過ぎ去った日々の幸いによって、来るべき日々の信頼性を確かなものとする。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 2.3
Quinquennalia beatissimorum Caesarum occupatos in gaudiis habent, sed in destinatis decenniis jam vota properantia et spes volucres constiterunt. Horum dehinc compotes, propagabimus optabilis boni seriem.
PL 8, 584Aこの上なく幸いなる副帝たちの五年祭は、我々を歓びに浸らせているが、すでに定められた十年祭に向けて、急ぎゆく誓願と、飛ぶがごとき希望とがそこに据えられている。これらを手にしたのち、我々は望ましき善の連なりをさらに広げてゆくであろう。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 2.4
Ita omnia, quae ex principibus nostris prospere veniunt, continuatos fructus ferunt, nec magis recepta delectant, quam expectata juverunt. Verum quid agimus, vicenis, aut jam tricenis annis circumscribendo, quae aeterna sentimus?
PL 8, 584Aこうして、我々の元首たちから幸いのうちに生まれ来るものはすべて、途切れることのない実りをもたらし、手にしたものが我々を喜ばせるのは、待ち望まれていたときに我々を楽しませたのに劣らない。しかし、永遠のものと感じているものを二十年、あるいは三十年で区切ろうとするとは、我々は何をしているのか。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 2.5
Ampliora sunt merita principum quam optata votorum. Eat quinimo in immensum felicis cursus imperii, nec humanorum terminos curent, qui semper divina meditantur.
PL 8, 584B元首たちの功績は、誓願の望むところよりもなお大きい。むしろ、幸いなる統治の歩みは、限りなく進みゆくがよい。常に神的なことに思いをめぐらす者たちは、人間の定める限界など気にかけずともよい。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 2.6
Certe cupitorum irriti non sumus, qui cum optemus maxima, id faciamus benignius quam securius; quod propter coelestem in illo favorem tam certa adipiscendi spes est, quam optandi soluta libertas.
PL 8, 584B確かに我々は、望むところにおいて空しく終わることはない。この上ない大きさのものを望みながら、それを、確かさゆえにというよりも、恵み深さゆえにおこなうのだから。彼に向けられた天の恩寵のゆえに、それを得る希望は、望む自由が縛られていないのと同じだけ確かなのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 2.7
Has igitur gratulationes, quae praesentibus excitantur, quaeque superiorum memoria vigent, aut quasi in posterum redundatura cogitatio avida depascitur; quis omnium queat flagrantissimis audientium studiis satisfacere dicendo?
PL 8, 584Bそれゆえ、この慶びは、現にあることによって呼び起こされ、また過ぎ去ったことどもの記憶によって生き生きとし、あるいは未来へとなお溢れ出るかのような、貪欲な思いに養われているのである。いったい誰が、聴く者たちのこれほど燃え立つ熱意を、語ることによって満たしうるだろうか。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 2.8
Jam vero cum publicas tantum utilitates amplecti velim, et unusquisque privatim suas cogitet, tremebunda proferatur oratio, quae tacita reputatione vincenda est.
PL 8, 584Cさらに、私が公共の利益だけを取り上げようとしているのに対し、おのおのは私的にそれぞれの益を思うであろうから、この言葉は震えながら差し出されるほかなく、それは、めいめいの黙した思案によって凌駕されるべきものなのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 2.9
In ipsis etiam publicis gestorum ingentium professa laudatio, cum augendi cupiditatem prae se ferat, non injuria minuendi metum faciunt, quae spem amplificationis ex magnitudine sustulerunt.
PL 8, 584C公けの事柄そのものにおいてさえ、大いなる事績を語る公然の賛辞は、誇張しようとする欲求をあらわに示すものであるが、当然のことながら、その事績はあまりの大きさゆえに、それをさらに大きく語る望みそのものを奪い去ってしまったのであり、それゆえ人々に、事績を小さく語ってしまうのではないかという恐れを抱かせるのである。