Panegyricus Constantino Augusto dictus 6.1
Verum ut in magnis domibus interiorem ornatum vestibula ipsa declarant, sic nobis venturis ad ingentium virtutum stupenda penetralia debet laudationis ingressum et praedicationis januam Roma praebere.
PL 8, 587Bしかし、大いなる邸宅にあっては玄関そのものが内なる飾りを示すように、我々がこれから、大いなる数々の徳の驚くべき奥深い聖所へと進み入るにあたっては、ローマこそが、讃辞の入口、称賛の扉を我々に差し出すべきである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 6.2
Quae demersa quondam tyrannidis impiae malis, et quo major eo miserabilior, majestatis pristinae decus ad misericordiae ambitum conferebat.
PL 8, 587Bそのローマは、かつて不敬なる僭主政の害悪に沈められ、偉大であればあるほどいっそう哀れなものとなり、かつての威厳の誉れを、憐れみを乞う立場へと変えてしまっていたのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 6.3
Tibi tamen, Constantine maxime, etiam in illa sui sorte venerabilis, quod quos impense amamus observantia illorum integra est, etiamsi fortuna dilapsa est. In abjectos officia gratiora sunt quae non ex misericordia, sed ex honore venerunt.
PL 8, 587Cそれでもなお、いとも偉大なるコンスタンティヌスよ、あなたにとってはローマは、その境遇にあってさえ崇敬すべきものであった。というのも、我々が心から愛する者たちに対しては、たとえその境遇が転落したとしても、それに対する敬意は損なわれることがないからである。打ちひしがれた者たちに対する務めは、憐れみからではなく敬意から発するものであるとき、いっそう喜ばしいものとなる。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 6.4
Sed nimirum recte a sapientibus ponitur connexio inter se apta virtutum. Sic enim mutuo et opera juvant, et fructum operae partiuntur, ut facile appareat inseparabilis et indiscreta permixtio.
PL 8, 587Cしかし、賢者たちが、諸々の徳の間に互いにふさわしい結びつきがあると説くのは、まことに正しいことである。それらは互いにその働きを助け合い、その働きの実りを分かち合うのであって、それゆえ、分かちがたく混じり合っていることは容易に見て取れるのである。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 6.5
Gessisti bellum, Imperator maxime, quod tibi non minus onus Urbis imposuit, quam ejusdem aerumna persuasit. Itaque non plus ex eo laudis fortitudini tuae datum quam pietati tributum est, quod dum scelestos persequeris, miseros liberasti.
PL 8, 588Aいとも偉大なる皇帝よ、あなたが遂行した戦いは、都ローマへの責務があなたに課したものであるのに劣らず、その都の苦難があなたに促したものでもあった。それゆえ、この戦いから、あなたの勇敢さに与えられた誉れは、あなたの敬虔に帰せられた誉れを上回らない。悪しき者たちを追い詰めながら、あなたは哀れな者たちを解放したのだから。
Panegyricus Constantino Augusto dictus 6.6
Constituta enim et in perpetuum Roma fundata est, omnibus qui statum ejus labefactare poterant cum stirpe deletis.
PL 8, 588Aこうしてローマは打ち立てられ、永遠にその基を据えられた。その状態を揺るがしかねなかった者たちはすべて、根こそぎ滅ぼされたのである。