ゾシムスd. 418

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Epistola IX, Caput V 第9書簡 第V章

Pope Zosimus · Epistolae et decreta · PL 20, 672B · 5 sectiones

Epistolae et decreta 9.5.1

1

CAP. III. Haec autem (Dist. 77, c. 2; Rabanus de instit. cleric. lib. I, c. 13) singulis gradibus observanda sunt tempora. Si ab infantia ecclesiasticis ministeriis nomen dederit, inter lectores usque ad vicesimum aetatis annum continuata observatione perduret.

PL 20, 672B

第3章——さて、(Dist. 77, c. 2; Rabanus de instit. cleric. lib. I, c. 13)各段階において守るべき期間がある。幼少から教会の務めに名を連ねたなら、読師の間で二十歳になるまで、途切れなく勤めを守って留まれ。

Epistolae et decreta 9.5.2

2

Si major jam et grandaevus accesserit, ita tamen, ut post baptismum statim, si divinae militiae desiderat mancipari, sive inter lectores, sive inter exorcistas quinquennio teneatur: exinde acolythus vel subdiaconus quatuor annis; et sic ad benedictionem diaconatus, si meretur, accedat; in quo ordine quinque annis, si inculpate se gesserit, haerere debebit.

PL 20, 672B

すでに年長で年を重ねてから来た場合は、洗礼の後すぐに、神の軍務に身を委ねたいと望むなら、読師の間、あるいは祓魔師の間に五年間とどまるべきである。その後、侍祭あるいは副助祭として四年。そうして、功績があれば、助祭職の祝福に進む。その位階には、咎なく振る舞うなら、五年間とどまるべきである。

Epistolae et decreta 9.5.3

3

Exinde suffragantibus stipendiis, per tot gradus datis propriae fidei documentis, presbyterii sacerdotium poterit promereri. De quo loco, si eo illum exactior ad bonos mores vita produxerit, summum pontificatum sperare debebit.

PL 20, 673A

その後、勤めが後ろ盾となり、これほど多くの段階を通じて自分の信仰の証拠が示されたなら、司祭の職に値するようになりうる。この地位から、もし彼をいっそう厳格な生活が良い品行へと導いたなら、最高の司教職〔summus pontificatus〕を望むべきである。

Epistolae et decreta 9.5.4

4

Hac tamen lege servata, ut neque digamus, neque poenitens, ad hos gradus possit admitti. Sane, ut etiam defensores ecclesiae, qui ex laicis fiunt, supra dicta observatione teneantur, si meruerint esse in ordine clericatus.

PL 20, 673A

ただし、この法を守り、二度結婚した者も悔悛者も、これらの段階に受け入れられてはならない。また、信徒から出る教会の擁護者たちも、聖職者の身分に入るに値するなら、上記の遵守に拘束される。

Epistolae et decreta 9.5.5

5

Data IX kalendas Martias (Anno 418, Februar. 21) DD. NN. Honorio XII et Theodosio VIII augustis consulibus.

PL 20, 673A

三月の朔日の前の第9日に発した(418年2月21日)、我々の主君ら(DD. NN.)なる両アウグストゥス、ホノリウスが12度目に、テオドシウスが8度目に、執政官の年に。