Epistolae et decreta 10.0.1
ZOSIMUS PATROCLO episcopo Arelatensi. Cum et in praesenti cognoveris, et frequentibus a nobis litteris ipse sis monitus, ut auctoritate metropolitani, quam tibi apostolicae sedis pronuntiatione firmavimus, Proculi ausibus conatibusque illis, quibus adhuc se putat aliqua posse turbare, hujus rei oppressu occurreres, renitens rigore censuraque, quam pro regularum confirmatione susceperas, quippe cum et tibi nostrum delegatum nosses officium, et illum scires esse damnatum: miror quid post ista Proculo liceat, aut vacet illa, quae consueverat, aut pejora committere.
PL 20, 673Aゾシムスより、アルルの司教パトロクルスへ。あなたは現にそのことを知っているし、また我々の頻繁な書簡であなた自身が戒められてもいた。我々が使徒座の宣告によってあなたに確かなものとした首都司教の権威をもって、プロクルスのあの企てと試み——彼はそれによってなお何事かを乱しうると考えている——に、この件を抑え込むことで立ち向かうように、規則の確認のためにあなたが受けた厳格さと厳正さをもって抗うように、と。あなたには我々の職務が委ねられていること、彼が断罪されていることを、あなたは知っていたのだから。私は不思議に思う、これらののち、プロクルスに何が許されるというのか、彼にはなお、慣れていたことを、あるいはより悪いことを犯す暇があるというのか。
Epistolae et decreta 10.0.2
Cur non putat unde istam habeas potestatem tuam, frater charissime, ut censuerimus, censeamusque, quicumque ex illis ad nostras regiones veniunt, sine tua non suscipiendos esse formata, nec probandum quem non in provincia positus ipse probaveris?
PL 20, 674Aいとも親愛なる兄弟よ、あなたがこの権限をどこから得ているのか、なぜ彼は考えないのか。すなわち、彼らのうち我々の地方へ来る者は誰であれ、あなたの推薦状〔formata〕なしには受け入れてはならず、州に置かれたあなた自身が認めたのでない者を認めてはならないと、我々は定めたし、今も定めているのである。
Epistolae et decreta 10.0.3
Post istam esse delegationem ad nos rumor advenit, Proculum quasi consuetis ludere et uti moribus suis, junxisse sibi quosdam idoneos turbationibus homines, et post illa quae illi interdiximus ordinasse.
PL 20, 674Aこの委任のあとで、プロクルスは、まるで慣れ親しんだことで遊ぶかのように、また自分の習いを用いて、騒乱に向いた何人かの者を自分に結び付け、我々が彼に禁じたことのあとで叙階を行ったという噂が、我々のもとに届いた。
Epistolae et decreta 10.0.4
Sed sciant quibus hanc epistolam volumus in notitiam pervenire, suscipi se nullatenus posse, qui aut contra regulas repente, aut postquam illi interdiximus, sunt ordinati.
PL 20, 674Aだが、この書簡が知られることを我々が望む相手は、知れ。規則に反して突如叙階された者、または我々が彼に禁じたあとで叙階された者は、決して受け入れられえないということを。
Epistolae et decreta 10.0.5
Data III nonas Martias (Ann. 418, Martii 5) , Honorio XII et Theodosio VIII augustis consulibus.
PL 20, 674B三月のノーナエの前の第3日に発した(418年3月5日)、両アウグストゥス、ホノリウスが12度目に、テオドシウスが8度目に、執政官の年に。