ゾシムスd. 418

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Epistola IX, Caput II 第9書簡 第II章

Pope Zosimus · Epistolae et decreta · PL 20, 670B · 4 sectiones

Epistolae et decreta 9.2.1

1

Igitur si quid auctoritati tuae, quod nos non opinamur, aestimas defuisse, supplemus. Obsiste talibus ordinationibus, obsiste superbiae et arrogantiae venienti. Tecum faciunt praecepta Patrum, tecum apostolicae sedis auctoritas.

PL 20, 670B

そこで、もしあなたの権威に何かが欠けていたと考えるなら——我々はそうは思わないが——我々が補う。このような叙階に立ち向かえ。迫り来る高慢と尊大に立ち向かえ。あなたの側に教父たちの教えがあり、あなたの側に使徒座の権威がある。

Epistolae et decreta 9.2.2

2

Si enim officia saecularia principem locum, non vestibulum actionis ingressis, sed per plurimos gradus examinato temporibus deferunt: quis ille tam arrogans, tam impudens invenitur, ut in coelesti militia, quae pensius ponderanda est, et sicut aurum repetitis ignibus exploranda, statim dux esse desideret, cum tyro ante non fuerit, et prius velit docere, quam discere?

PL 20, 671A

実に、世俗の職務でさえ、首位の地位を、活動の入口に入っただけの者にではなく、多くの段階を経て時をかけて吟味された者に授けるのであれば、より慎重に量られるべきで、金のように繰り返し火で試されるべき天の軍務において、以前に新兵でもなかったのに、たちまち指揮官になりたがり、学ぶより先に教えたがるほど傲慢で恥知らずな者が、誰か見いだされるだろうか。

Epistolae et decreta 9.2.3

3

Assuescat in Domini castris, in lectorum primitus gradu divini rudimenta [Merl. rudimentis] servitii: necilli vile sit exorcistam, acolythum, subdiaconum, diaconum per ordinem fieri: nec hoc saltu, sed statutis majorum ordinatione temporibus.

PL 20, 671A

主の陣営で、まず読師の段階で、神への奉仕の初歩(メルリヌスの本では「初歩によって」)に慣れるがよい。祓魔師、侍祭、副助祭、助祭に順序どおりなることを、彼は卑しいとしてはならない〔底本は necilli。nec illi と読む〕。それも一足飛びにではなく、先人たちが定めた叙階の期間に従ってである。

Epistolae et decreta 9.2.4

4

Jam vero ad presbyterii fastigium talis accedat, ut et nomen aetas impleat, et meritum probitatis stipendia anteacta testentur. Jure inde summi pontificis locum sperare debebit.

PL 20, 671A

さて、司祭職の頂に至るのは、年齢がその名を満たし〔presbyter は「年長者」の意を含む〕、先の勤めが品行の誠実さの功績を証するような者でなければならない。そのとき初めて彼は、当然のこととして、最高位の司教〔summus pontifex〕の地位を望むべきである。