Epistolae et decreta 9.4.1
CAP. II. Proinde nos, ne quid meritis dilectionis tuae derogaremus, ad te potissimum scripta direximus, quae in omnium fratrum et coepiscoporum nostrorum facies ire notitiam, non tantum eorum qui in ea provincia sunt, sed etiam qui vicinis dilectioni tuae provinciis adjunguntur.
PL 20, 672A第2章——そこで我々は、あなたの愛の功績をいささかも損なうことのないよう、とりわけあなたに宛てて書簡を送った。あなたはそれを、すべての兄弟たち、我々の同僚の司教たちの知るところに至らせよ。あの州にいる者たちだけでなく、あなたの愛の州に隣接する諸州に属する者たちにもである。
Epistolae et decreta 9.4.2
Sciet quisquis hoc postposita Patrum et apostolicae sedis auctoritate neglexerit, a nobis districtius vindicandum; ut loci sui minime dubitet sibi non constare rationem, si hoc putat, post tot prohibitiones, impune tentari.
PL 20, 672A教父たちと使徒座の権威を後回しにしてこれを疎かにする者は誰であれ、我々によってより厳しく罰せられると知れ。これだけ多くの禁止ののちにも、これが罰を受けずに企てられると思うなら、その者は、自分の地位の筋道が自分に立たなくなることを、疑ってはならない。
Epistolae et decreta 9.4.3
Contumeliae enim studio fit, quidquid interdictum toties usurpatur (Nicolaus I, epist. al. 40, n. 4) .
PL 20, 672A実に、これほど何度も禁じられたことを犯すのは、侮辱への熱意によるものである(Nicolaus I, epist. al. 40, n. 4)。