ゾシムスd. 418

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Epistola II, Caput V 第2書簡 第V章

Pope Zosimus · Epistolae et decreta · PL 20, 651B · 4 sectiones

Epistolae et decreta 2.5.1

1

Numquam piguit in melius retorsisse judicium. Adolescens et sancti Spiritus exsecutor qui Susannam, seniorum falsitate damnatam, invenit innocentem (Dan. XIII, 46) . Reducitur a suppliciis casta per puerum, quae per grandaevos fingitur impudica.

PL 20, 651B

裁きをより良い方へ転じたことを悔やんだ者は、決していない。若者、聖なる霊の実行者は、長老たちの偽りによって有罪とされたスザンナを、無実だと見いだした(ダニエル13:46)。長老たちによって不貞な女に仕立てられた貞潔な女は、一人の少年によって、刑罰から連れ戻される。

Epistolae et decreta 2.5.2

2

Non ergo omni, sicut cautum est, spiritui credendum est (I Joan. IV, 1) : sed diu appensius examinandum est, praesertim de fide hominis, ubi status ejus et vita perpetua est. Nec Salomonem fefellit in puerperii rixa veritatis indago (III Reg. III, 23) .

PL 20, 652A

それゆえ、戒められているとおり、すべての霊を信じてはならない(一ヨハネ4:1)。むしろ長く、いっそう慎重に吟味せねばならない。とりわけ人の信仰については、その人の身分と永続する生がかかっているときには。ソロモンにとっても、産んだ子をめぐる争いにおける真実の探求は、誤ることがなかった(列王記三3:23)。

Epistolae et decreta 2.5.3

3

Non enim statim duabus feminis inter se jurgantibus unum pignus induxit: sed ibi arbiter fide cunctabundus invenit, ubi verae pietatis intellexit affectum. Perquam rarum sit, ut longa et castigata cunctatio non ad veri cubile perveniat.

PL 20, 652A

彼は、互いに言い争う二人の女に、直ちに一人の子を認めたのではない。審判者として、信頼をもってためらいつつ探し、真の情愛の気持ちを悟ったところで、見いだしたのである。長く慎重なためらいが、真実の巣に至らないことは、きわめて稀であろう。

Epistolae et decreta 2.5.4

4

Optimae mentis indicium est, prava difficilius credere. Nam plerique, quorum de se bonae confessioni pigrius adhibetur fides, in illius erroris abruptum necessitate coguntur: et irremediabile vulnus efficitur, quod desperatur sanari.

PL 20, 652A

悪しきことを信じにくいのは、最善の精神のしるしである。実に、自分についての善い告白に信を置かれることがあまりに遅い多くの者は、必然に迫られて、あの誤りの断崖へと追いやられ、癒される望みを失った、癒しがたい傷が生じる。