Epistolae et decreta 6.2.1
Ergo licet sola, quae in sede apostolica habita sunt, potuissent gesta sufficere; tamen etiam hac te auctoritate constringimus, ut praesumptioni tuae, quam extulisse contra veterem consuetudinem videbaris, modum noveris justae praescriptionis indictum, neque aestimes tibi ulterius pontificatum de ordinandis sacerdotibus vindicandum: cum hoc videas Arelatensis episcopo civitatis et per apostolicam sedem, et per sancti Trophimi reverentiam, et per veterem consuetudinem, et nostra recenti evidentissima definitione deferri.
PL 20, 667Bそれゆえ、使徒座で行われた記録だけで足りえたとしても、それでもなお我々はこの権威によってもあなたを拘束する。あなたの僭越——古い慣習に反して持ち上げたと見える——に、正当な規定による限度が課されたと知れ。また、あなた自身がこれ以上、司教たちを叙階する司教職〔pontificatus〕の権限を我がものとすべきだなどと考えるな。それがアルルの町の司教に、使徒座によって、聖トロフィムスへの崇敬によって、古い慣習によって、また我々の最近の最も明白な決定によって、与えられていることを、あなたは見ているのだから。
Epistolae et decreta 6.2.2
Si quid contra haec, frater charissime, quae a nobis sunt sub Dei judicio statuta, tentaveris: non solum quos faciendos credideris, episcopatum obtinere non possint, sed etiam ipse catholica communione discretus, sero de illicitis praesumptionibus ingemiscas.
PL 20, 668Aいとも親愛なる兄弟よ、神の裁きのもとで我々が定めたこれらに反して、あなたが何かを企てるなら、あなたが立てようと考える者たちが司教職を得られないばかりか、あなた自身も公同の交わりから切り離されて、遅きに失してから、不法な僭越について嘆くことになる。
Epistolae et decreta 6.2.3
Data VI kalendas Octobris (Anno 417, Septem. 26) Honorio augusto XI et Constantio II consulibus.
PL 20, 668A十月の朔日の前の第6日に発した(417年9月26日)、ホノリウス・アウグストゥスが11度目に、コンスタンティウスが2度目に、執政官の年に。