ゾシムスd. 418

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae et decreta

Epistola II, Caput IV 第2書簡 第IV章

Pope Zosimus · Epistolae et decreta · PL 20, 650B · 5 sectiones

Epistolae et decreta 2.4.1

1

Unum sane movet nos, ut cum in praesenti ibi Coelestium habueritis, nihil liquido judicatum sit. Ad litteras Herotis et Lazari priori relatione destinatas, equidem ob fervorem [Baron. hoc fervore] fidei, praefestinatum esse promptissimum est.

PL 20, 650B

ただ一つ、我々の心を動かすことがある。諸君は、カエレスティウスを現にそこに居合わせさせていたのに、何も明確には裁かれなかったことである。ヘロスとラザルスの書簡――先の報告に添えて送られたもの――については、信仰への熱意のゆえに(別本(Baron.)では「この熱意で」)、早まった行いに出たことは、きわめて明らかである。

Epistolae et decreta 2.4.2

2

Sed cum de his interrogaretur, asseruit nullum sibi de talibus contentionibus umquam cum antedictis fuisse sermonem; nec ante sibi, quam de se scriberent, visu fuisse compertos; Lazarum sane in transitu cognitum; Herotem vero etiam satisfactione interposita; quod secus de ignoto et absente sensisset, cum gratia recessisse.

PL 20, 650C

しかし、これらについて尋ねられると、彼は、前述の者たちとそのような論争について話したことは一度もないこと、彼らが自分について書く前には、顔を見て知った者たちでもなかったことを断言した。ラザルスは、通りすがりに知ったにすぎない。ヘロスは、見知らぬ不在の者〔カエレスティウス自身〕について別様に思っていたことに釈明まで挟んで、好意を保って去ったのだ、と〔構文は定かでない。cum gratia recessisse の主語をヘロスと取った〕。

Epistolae et decreta 2.4.3

3

Tam caduco ac nullo fundamine criminationis ignotae, procul dubio e re fuit, ut persona talium, quae tam ventosa et levis exstiterat, quaereretur, si saltem illis loci sui ratio vitaeque constaret, ut fides absentibus in absentes debuerit adhiberi, tantumque pondus in litteris eorum ut auctoritatem testimonii mererentur.

PL 20, 651A

見知らぬ者に対する告発が、これほど脆く、根拠のないものである以上、これほど浮ついて軽薄であった者たちの人物〔persona〕が調べられたのは、疑いなく適切であった。せめて彼らにその地位と生き方の確かさがあって、不在の者たちが不在の者たちに対して信用を得てよく、彼らの書簡に証言の権威に値するほどの重みがあるかどうかを、確かめるためである。

Epistolae et decreta 2.4.4

4

Patuit hos inobservatis ordinationibus, plebe cleroque contradicente, ignotos, alienigenas, intra Gallias sacerdotia vindicasse, quibus se ipsi propria abdicavere sententia; nosque, licet et alia, tamen eorum de se poenitudinem et confessionem secuti, sacerdotali eos loco et omni communione submovimus.

PL 20, 651A

明らかになったのは、この二人が、叙階の規則を守らず、民と聖職者団が異議を唱えるなか、知られざる外来の者でありながら、ガリアの内で司教職を我がものとし、しかも、そこから自分自身の判断によって身を退いたことである。我々は、ほかの理由もあるが、彼らが自分について示した悔恨と告白に従って、彼らを司教の地位とあらゆる交わりから退けた。

Epistolae et decreta 2.4.5

5

Satis urget, causam a talibus processisse per litteras in absentis ejus accusationem, qui se praesens tuetur, qui exponit fidem, qui provocat accusantem.

PL 20, 651B

十分に重大な点がある。この件は、そのような者たちから、書簡によって、不在の者に対する告発として起こされた。ところがその者は、現に居合わせて自らを弁護し、信仰を説明し、告発者に挑んでいるのである。